Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 374  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] hibitas,43 neque ad homagium,44 neque fidelitates, neque ad45 sacramenta,
[002] neque ad alia per utlagariam dissoluta, contra voluntatem eorum de quorum
[003] voluntate prius fuerunt46 coniuncta et firmata. Et ideo neque ad hereditates
[004] neque ad tenementa in præiudicium dominorum, et sic ad ea quæ
[005] f.133] iuris sunt restitui non possunt.47 Ex obligationibus vero præcedentibus
[006] nullus eis tenetur, sed ipsi omnibus ne sint melioris condicionis propter
[007] utlagariam, cum deterioris esse debeant. Inlagati vero dici poterunt
[008] quasi modo geniti infantes et novi homines quasi de novo creati, quia in
[009] personis eorum post utlagationem rite factam nulla præterita subsistunt,1
[010] sed post inlagationem tantum præsentia et futura succedunt,2 et ad ea quæ
[011] pacis sunt restituuntur,3 ut redeant ad regnum et exeant cum voluerint, vel
[012] remaneant si voluerint et sibi provideant in futuro de adquisitionibus rerum
[013] sicut prius negotiando, contrahendo, emendo vel vendendo, cum firma pace
[014] domini regis.

Quid felo forisfaciat.


[016] <QUID4 felo forisfaciat et quibus satis dictum est supra, sed cum restitui
[017] procuret, videndum ubi5 restituendus erit de iure et ubi de gratia et ubi nec
[018] de iure nec de gratia, nisi hoc fiat de voluntate regis. Item et cum de iure
[019] vel de gratia fuerit restitutus post utlagariam ad quæ restituatur et ad
[020] quæ non. Cum autem quis propter suspicionem et malum rectum se subtraxerit,
[021] statim amittit catalla si coram iustitiariis vocatus non comparuerit
[022] propter fugam, licet statim ante utlagationem6 comparuerit. Poterit quis
[023] utlagari propter fugam, sive ibi subfuerit vera causa vel præsumptiva.
[024] Præsumptivam7 dico propter fugam tantum, licet ibi non sit vera causa.
[025] Veram8 dico sive9 quis interfectus per feloniam vel per infortunium. Præsumptivam,10
[026] cum nulla prædictarum11 subsit vel cum ipse12 qui occidi
[027] debuit13 vivus appareat. In omnibus autem14 casibus prædictis sive subsit
[028] vera causa15 sive16 præsumptiva, si quis fuerit restitutus post utlagariam
[029] rite factam et secundum legem terræ omnibus rite concurrentibus, nec ad
[030] catalla habenda nec ad hereditatem,17 ad catalla videlicet propter fugam,
[031] nec ad hereditatem propter utlagariam rite18 factam nisi tantum ad pacem,



Notes

43. prohibitas, MG, CM, OC.

44. homagia, OC; homag., MSS. gen.

45. Om., OB, MA, MB.

46. fuerant, OB, MA, MC, CE, CM, MG; fuerit aut, OC; fuerint, MB.

47. posset, MG, CM, OC.

1. subfiant, OB, CE, CM, MG; subeant, OC; substent, MB; obstant, MA.

2. succedant, OB, MA, MB, CE.

3. restituentur, LA, Y, MC; restituantur, MG.

4. ad (dicio) quid, MG, CM, OC.

5. utrum, OA, LA, OB, MA, MB, MC, CE.

6. utl. per feloniam vel, MG, CM; post feloniam, OC.

7. præsumptiva, V, MG, CM, OC, Y; om., MA.

8. vera, V, MG, CM.

9. si, V, MG.

10. præsumptiva, V, MG, CM, OC.

11. prædictorum, V, OC; prædicta ratio, OA, LA.

12. ille, MG, CM, MB.

13. debeat, CE, Y, MB.

14. vero, OB, MA, MB, CE, Y.

15. Om., OB, MA, MB.

16. vel, MG, CM, OC.

17. heredes, OA, LA.

18. Om., OB, MA, MB, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College