Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 373  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quis se defenderit licite, recipi debet ad gratiam et ad pacem sine23 difficultate,
[002] gratia tamen principis comitante.

Item nulla omnino causa.


[004] ITEM in casu ubi nulla subest causa, licet tamen utlagaria sit iusta et rite
[005] facta, recipi debet quis ad pacem de gratia et sine difficultate et aliquantulum
[006] de iure.24 Cum autem utlagaria ipso iure nulla eo quod contra legem
[007] terræ et consuetudinem regni promulgata, sive subfuerit causa vera vel
[008] præsumptiva sive omnino nulla, secundum quod perpendi poterit ex præmissis,
[009] talis de iure recipi debet ad gratiam et de iure ad omnia restitui ac
[010] si non esset ab initio utlagatus.25

Non restituitur quis nisi tantum ad pacem.


[012] IN omnibus vero casibus prædictis qualiscumque26 fuerit causa, cum utlagatio
[013] rite facta sit et secundum legem terræ, non restituitur quis nisi tantum
[014] ad pacem, quod ire possit et redire et de novo contrahere. Non enim poterit
[015] id27 quod per utlagariam fuit28 dissolutum per inlagariam coniungi sine
[016] nova voluntate eorum qui prius contraxerunt. Non enim poterit rex gratiam
[017] facere cum iniuria et29 damno aliorum. Poterit quidem dare quod suum
[018] est, hoc est pacem suam, quam utlagatus amisit propter fugam et suam
[019] contumaciam, quod autem30 alienum est dare non potest per suam gratiam.
[020] <Cum appellatus fugerit et appellans rite prosecutus31 fuerit32 usque ad
[021] utlagationem, præsumitur vehementer propter sectam et propter fugam
[022] quod appellatus culpabilis sit, et huic præsumptioni standum erit semper
[023] quod appellatus non poterit33 restitui34 nisi ad pacem tantum, et quod omnia
[024] amittit donec probetur35 contrarium,36 scilicet quod factum nullum sit, quod
[025] bene fieri poterit, ut si ille qui interfici debuit post utlagationem producatur
[026] vivus. Et quo37 casu38 utlagatus restituetur39 ad omnia quia factum nullum,
[027] et unde talis vera probatio vincit præsumptionem. Si autem utlagatus ante
[028] moriatur, forisfacit omnia40 suis heredibus nisi de consilio et gratia aliud
[029] fiat.>

Item iuste utlagatus et rite non restituitur nisi tantum ad pacem quod ire possit et redire et pacem habere, et ad actiones restitui non potest nec ad alia, quia est quasi infans modo genitus et homo quasi modo genitus.


[031] ITEM non41 poterit inlagaria42 restituere ad actiones et obligationes præ-



Notes

23. hoc sine, MG, CM.

24. iure si nulla causa sit sed infortunium sine felonia, V, MG, CM, OC.

25. Om., OB, MA, MB.

26. qualitercumque, OC, CM.

27. idem, MG, CM, OC.

28. fuerit, MG, CM, LA, Y, MC.

29. Om., OB, MB.

30. enim, MG, CM, OC.

31. persecutus, MG, LA, MC.

32. Om., OB, MA, MB.

33. potest, V, CE, Y; potuit, CM.

34. non restitui (non) debet nisi, MA, MB; non restituitur nisi, OB.

35. Om., OB, MA, MB.

36. in contrarium, MG, CM, OC.

39. restituatur, V, MG; restituet, OA.

37-38. qua causa, MG, CM.

40. ad omnia, MG, CM, OC.

41. Om., OB, MA.

42. inlagatum, OB, MB, LA, Y; inlagatus, MC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College