Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 372  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] dem iustitiariis nostris appellaret B. et quosdam alios de morte C. fratris
[002] sui, idem B., homo meticulosus et timens sibi, subtraxit se, ita quod coram
[003] eisdem iustitiariis nostris non stetit recto de appello illo, propter quod5 a
[004] iuratoribus6 et villatis de morte illa suspectus habebatur et male creditus
[005] fuit inde,7 maxime propter fugam, et ita quod ad præceptum eorundem
[006] iustitiariorum nostrorum interrogatus fuit de comitatu in comitatum, et
[007] ita quod secundum legem terræ utlagatus est. Verum quoniam idem B. qui
[008] interfici debuit inventus est vivus et sanus, nos præsumptionem habitam
[009] propter fugam veritati præferri8 nolentes9 et quia iam manifestum est quod
[010] nulla subfuit vera causa utlagationis, fugam illam eidem B. remisimus et
[011] utlagationem perdonavimus, quod veniat ad pacem nostram de gratia nostra
[012] speciali. Et ideo tibi præcipimus quod in pleno comitatu tuo ubi idem
[013] B. fuit utlagatus, produci facias ipsum C. qui dicebatur occisus et ab omnibus
[014] videri, et tunc deinde10 ipsum B. inlagari et ad pacem nostram recipi,
[015] et etiam publice clamari quod ipsum ad gratiam nostram recepimus, et quod
[016] ei dedimus firmam pacem nostram. Teste etcetera.

De inlagatione et ad quæ restituatur inlagatus.


[018] CUM quis igitur11 ita fuerit de gratia principis inlagatus, ad quæ restituatur?
[019] Et ad hoc distinguendum est utrum utlagaria rite et secundum legem
[020] terræ facta sit, sive subsit causa vera sive12 præsumptiva, et sic valida et
[021] iusta, vel si facta fuerit contra legem terræ, et sic invalida, iniusta et nulla.

Iudicanda erit causa primo ante inlagationem pro qua fuit utlagatus, ut facilius admittatur ad pacem secundum causam utlagationis.


[023] f.132b] ITEM si subfuit causa, quæ et qualiter illa fuerit, et ubi de facto
[024] præcedente denotari possit felonia perpetrata, et in13 qua14 voluntate et
[025] assultu præmeditato: vel si factum evenerit per infortunium sine15 felonia,
[026] ut cum quis licitum vellet aliud accidit per infortunium16 illicitum quod non
[027] vellet: vel si aliquid17 accidit ex necessitate, ut si quis hominem se defendendo
[028] interfecerit cum alias periculum evitare non possit: vel cum omnino nulla
[029] subfuit causa, sicut de meticuloso dicitur, et ubi ille qui interfici debuit vivus
[030] exhibetur. In primo18 vero casu19 ubi felonia denotari poterit, numquam
[031] deberet20 talis21 admitti ad gratiam vel non nisi cum magna difficultate, quia
[032] ex tali inlagatione et tali gratia de facili obtenta, ex tali veniæ22 facilitate
[033] non solum inlagatis verum etiam aliis in hoc confidentibus datur materia
[034] delinquendi. Si autem factum evenerit per infortunium sine felonia, vel si



Notes

5. hoc, MG, CM, OC.

6. iuratis, MG; iurator., OC; iur., OA, OB, MB, CE, CM, Y, LA, MC.

7. idem, MG, CM.

8. præferre, OB, MB, CE.

9. volentes, MSS. var.

10. demum, V, OB, MA, CE, MB.

11. Om., MA, MB, MG, CM, OC.

12. vel, MG, CM, OC.

13-14. iniqua, OA, LA, CE, MC.

15-16. Om., MG, CM, OC.

17. quid, V; aliud, OB.

18-19. prima . . . causa, MG, CM.

20-21. deberent tales, LA, MC.

22. venia, MA; nomine, MG, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College