[001] eum promulgatam pro recto tali vel tali, ut20 pro morte, mahemio, robberia [002] et huiusmodi, unde talis eum appellat. Et volumus et præcipimus quod [003] idem A. firmam pacem nostram inde habeat, ita tamen quod stet recto si [004] quis versus eum loqui voluerit. Et in huius rei testimonium ei fieri fecimus [005] istas litteras nostras patentes.
Aliud breve, quod rex perdonat quantum ad ipsum pertinet utlagariam factam tempore patris sui.
[007] ITEM21 aliud de eodem.22 Sciatis nos perdonasse quantum ad nos pertinet A. [008] fugam quam fecit pro morte B. interfecti tempore domini regis Iohannis [009] patris nostri, unde idem A. rettatus fuit. Et ideo volumus et præcipimus [010] quod idem A. firmam pacem nostram inde habeat, ita tamen quod pacem [011] faciat cum parentibus ipsius23 B. et stet recto etcetera, ut supra. Litteras [012] autem24 istas secum deferat inlagatus quocumque ierit et in promptu habeat, [013] ne quis ignorans ipsum gratiam regis adeptum fuisse tamquam utlagatum [014] interficiat, quod quidem recenter post gratiam adeptam posset ignorare [015] si inlagatus25 ad manum et in promptu litteras regis non haberet. [016] Sunt etiam aliæ formæ litterarum utlagationis, sed magistrales secundum [017] qualitatem facti, ubi26 quis de uno facto appellatus fuerit a duobus, et in [018] uno se defenderit secundum legem terræ vel se in prisonam posuerit, et in [019] alio comitatu fuerit utlagatus. Forma vero brevis talis est.27
Item quod rex perdonat utlagariam quia tempore quo appellum factum fuit, ipse appellatus in alio comitatu appellatus de eadem roberia rex remittit.
[021] REX vicecomiti tali28 salutem. Scias quod cum A. in comitatu nostro Eboraci [022] appellaret29 B. de cartis, armis, et equis C., domini ipsius A., et eidem [023] C. robbatis in custodia ipsius A., et idem30 C. eodem tempore quo appellum [024] illud fuit in eodem comitatu Eboraci, appellaret eundem B. de eadem [025] roberia in comitatu Essexiæ, et appellum illud inter prædictos A. et B. per [026] præceptum nostrum positum esset coram iustitiariis nostris apud Westmonasterium, [027] audito in curia nostra appello ipsius A. et audita responsione [028] ipsius B., consideratum fuit in eadem curia nostra quod appellum illud [029] nullum fuit, et quod idem B. inde quietus recederet. Et unde ut31 audivimus, [030] cum idem B.32 appellatus esset33 de eodem facto per ipsum C. in comitatu [031] Essexiæ ad sectam et appellum ipsius C. fuit idem B. utlagatus, et [032] publice pro utlagato clamatus in eodem comitatu Essexiæ. Et quoniam [033] error præiudicare non debet veritati, et34 prædicta utlagaria in prædicto