Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 369  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] minus.1 Si autem ad firmam et ad terminum annorum concesserit alicui,
[002] erit terminus regis ut2 catallum, quia accipitur terminus ad similitudinem
[003] catallorum.3 Et notandum quod non debet rex habere de iure annum et
[004] diem de aliquo quod non possit esse4 eschæta dominorum, nec cum eis remanere
[005] si de5 hoc constare possit. Item videndum quid dicendum sit de
[006] clerico qui pro aliqua felonia captus fuerit. Si clericus captus fuerit pro aliqua
[007] felonia et de eo petatur curia christianitatis, et episcopus vel alius
[008] ordinarius petierit prisonam domini regis ad custodiendum eum, et talis
[009] frangat prisonam et fugiat ad ecclesiam, extrahatur ab ecclesia et reponatur
[010] in prisona a qua evasit, nec ecclesia ipsum tueri debet, nec etiam publicum
[011] latronem, quin extrahatur si ad pacem regis venire noluerit, sicut sunt
[012] prædones6 publici vel huiusmodi, sicut latrones seisiti.

Qualiter utlagati post utlagationem ex causa admittuntur ad pacem.


[014] CUM quis ita fuerit utlagatus qualitercumque et ex quacumque causa, non
[015] erit ei tutum quod compareat antequam fuerit de gratia principis inlagatus.
[016] Rex enim poterit utlagatum de gratia sua inlagare,7 et recipere eum ad
[017] pacem suam extra quam prius positus fuit8 et reponere eum in legem, ita9
[018] quod si utlagatio rite facta fuerit et secundum legem10 terræ et sive ex
[019] causa vera sive præsumptiva, perdonare poterit ei fugam et utlagationem.
[020] Si autem contra legem terræ,11 debet eam pronuntiare esse nullam. Et quidam
[021] sic utlagati secundum12 legem terræ facilius recipiuntur ad pacem,
[022] secundum quod ibi subfuerit causa vera vel nulla13 vel minus sufficiens, ut si
[023] ille qui interfici debuit producatur vivus et sanus. Si autem factum tale14
[024] f.131b] quod non sit criminosum eodem modo, vel si factum15 contingat
[025] per infortunium, vix autem16 aut numquam admittuntur. Si factum fuerit
[026] criminale et feloniam contineat, tales quidem ad pacem recipi non deberent,
[027] ne ex facilitate veniæ aliis tribuatur materia sive audacia delinquendi.
[028] Et qualitercumque inlagetur,17 ita debet inlagari quod omnibus respondeat
[029] qui versus eum loqui voluerint, et fiant18 ei litteræ19 domini regis patentes et
[030] testificantes quod pacem suam ei dederit in hac forma.

Breve quod dominus rex perdonat fugam et utlagariam omnibus ballivis dirigendum de tempore suo.


[032] REX etcetera omnibus ballivis et fidelibus suis præsentes litteras inspecturis
[033] salutem. Sciatis nos perdonasse A. fugam quam fecit et utlagariam in



Notes

1. terminis, OA, LA.

2-3. Om., MG, CM, OC.

4. Om., MA, MB.

5. Om., OB, MA, MB, CE.

6. prisones, LA, Y (corr. pridones).

7. inlegare, V, MG.

8. fuerit, OB, MA, MB, MG, CM.

9-10. Om., MG, CM, OC.

11. Om., OB, MA, MB.

12. contra, OB, MA, MB, MC, CE, Y (* secundum contra).

13. præsumptiva nulla, OB, MA, MB.

14-15. Om., MG, OC, CM (-- factum tale . . . admittuntur).

16. Om., LA, Y.

17. utlagetur, MA, MG, CE, MC.

18-19. fiat ei breve, OB, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College