Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 36  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] rius plenius dicetur de custodia et cura. Quædam vero40 neutro iure tenentur,
[002] sicut illi qui sunt plenæ ætatis. Et quibus modis finitur tutela et cura
[003] dicetur plenius infra. Item41 quædam sunt sub virga, ut uxores etcetera.42

Sub potestate dominorum sunt servi.


[005] SERVI autem sub potestate dominorum sunt, nec solvitur dominica potestas
[006] quamdiu manentes fuerint in villenagio levantes et cubantes, sive terram
[007] tenuerint sive non. Item etsi43 non manentes in villenagio sed vagantes per
[008] patriam, euntes et redeuntes, semper sub potestate dominorum sunt quamdiu
[009] redierint. Et cum consuetudinem revertendi habere desierint, incipiunt
[010] esse fugitivi, ad similitudinem cervorum domesticorum. Item si cum vagantes
[011] fuerint, sicut mercatores vel mercenarii, certis temporibus chevagium
[012] solverint,44 quod dicitur recognitio in signum subiectionis et dominii de
[013] capite suo, quamdiu45 chevagium solverint dicuntur esse sub potestate
[014] dominorum, nec46 solvitur dominica potestas.47 Et cum solvere desierint
[015] incipiunt esse fugitivi. Et si aliquo prædictorum modorum fugam fecerint,
[016] statim persequi48 debent et recenter, infra tertium diem vel quartum,
[017] donec fuerint comprehensi et reducti, ubicumque inventi fuerint. Nec debet
[018] aliquis eos impedire ratione49 alicuius libertatis vel privilegii, quia dominus
[019] servorum50 illorum semper retinet dominium, donec51 illud amittat per
[020] f.7] negligentiam, vel per violentiam et iniustam resistentiam, et cui ille
[021] qui persequitur1 resistere2 non possit. Et unde oportebit ad superiorem
[022] recurrere, ut sibi perquirat per breve, nisi ita sit forte quod ille fugitivus
[023] infra annum ad villenagium suum revertatur et a domino comprehendatur
[024] et detineatur, quod quidem licite potest facere dominus, quia3 ante
[025] annum completum nullum habere potest privilegium fugitivus. Nec etiam
[026] si dominus infra annum clamium suum qualitercumque apposuerit, si fugitivus
[027] post annum redierit licite retineri poterit, nec currit tempus contra
[028] dominum, cum res per clamium appositum litigiosa efficiatur, et per hoc
[029] perpetuetur actio imposterum et elidatur privilegium.4 Si autem dominus
[030] ille negligens extiterit in persequendo5 et in clamio apponendo qualitercumque,
[031] si fugitivus post annum revertatur non erit domino licitum nec6
[032] tutum manum apponere,7 cum post annum possit fugitivus habere privilegium,
[033] et se in statu libero defendere per exceptionem. Et sic solvitur



Notes

40. Om., MG, CM.

41-42. Om., OB, MB, CE, Y; (OA, rubr.).

43. si, MA, V, CE (+ et).

44. Om., OA, OB, OC, LA, MC, CE, Y, HA, MB, MG, MA (+ dederint); solvunt, V; solvant, CM; solverint, MD.

45. et quamdiu, V, OC (+ et), CM (+ et).

46-47. Om., MG, CM, OC.

48. prosequi, V, MA, MG, CM.

49. aliqua ratione, MG, CM.

50. Om., OB, MB.

51. nec, OB, MB, CE, MA (corr. donec); nisi, Y.

1. prosequitur, V, MA, MG, CM, HA.

2. et resistere, OB, MB.

3. quando, MB, OB (+ quando); quando (+ ante), MA.

4. privilegium annuale, CM, HA.

5. prosequendo, V, CE, OC, MG.

6. neque, OA, CE, MG, LA, CM, HA, MC.

7. imponere, OB, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College