Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 368  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] feloniam aliquam fuerit utlagatus, si uxor propter hoc eicienda sit ab hereditate
[002] propria? In quo casu diversæ sunt32 opiniones, et33 secundum Martinum34
[003] quod propter factum viri sui eici non deberet, nec in vita nec in
[004] morte viri sui. S. vero de Segrave sensit contrarium quod foret eicienda, et
[005] numquam in vita viri sui35 restituenda. Et hæc forte potuit esse causa, quia
[006] hereditas occasionem daret viro utlagato veniendi ad uxorem suam, et hoc
[007] esset contra pacem. Martinus dicebat quod propter hoc non deberet36 eici
[008] ab hereditate, nisi post utlagationem convicta esset de receptamento, vel
[009] forte quod ab initio consentiens esset feloniæ. Si37 autem non, dicebat quod
[010] bene potuit virum suum exhibere et ei necessaria invenire in alio regno.38
[011] Sed esto quod uxor petat hereditatem suam vel partem, cum fuerit extra
[012] seisinam, postquam vir suus fuerit utlagatus, sine viro suo audiri non debet
[013] licet fuerit sine culpa, nec assisam portare poterit de nova disseisina, si
[014] forte post utlagationem viri39 fuerit eiecta. Item cum hereditas sit communis
[015] tam viri quam uxoris, ut si terra data fuerit viro in maritagium40 cum
[016] uxore, et alter ipsorum41 feloniam fecerit pro qua iudicium sustinuerit utlagariæ,
[017] quæritur an ille qui sine culpa fuerit amittere debeat totam terram
[018] illam an42 eius partem. Item cum res communis fuerit inter participes, et
[019] unus feloniam fecerit et convictus fuerit, quæritur an plus forisfaciat43
[020] quam partem suam. Videtur quod non. Et in primo casu, licet in donatione
[021] maritagii mentio fiat de viro, tamen non erit ita44 viri45 terra data quod
[022] eam46 forisfacere possit, quia tota remanebit uxori sicut hereditas sua. Item
[023] si mulier aliqua sicut mater cum filio tenuerit in communi, et ubi dos numquam
[024] fuerit47 partita nec assignata, si filius pro felonia48 fuerit49 condemnatus,
[025] quæritur si forisfacere possit50 dotem matris suæ. Videtur quod non,
[026] sed habebit actionem versus eum cuius eschæta terra illa fuerit. Item quid
[027] dicetur de eo qui cum condemnatus fuerit in seisina extiterit de iure alieno?
[028] Item si cum hodie fecerit disseisinam, cras fuerit condemnatus? Videtur
[029] quod talis ius aliorum forisfacere non potest, sed competit eis actio contra
[030] quoslibet possidentes, si voluerint,51 per breve de ingressu. Item si quis ad
[031] vitam accipientis concesserit terram alicui ante condemnationem, tunc refert
[032] utrum hoc fecerit ante feloniam perpetratam vel post. Si autem ante
[033] feloniam, non erit terra eschæta ante mortem tenentis, cum nullus possit
[034] f.131] ius alienum forisfacere. Si autem post feloniam, aliud erit. Item
[035] si ad vitam suam propriam concesserit condemnatus cum vita exspirat ter-



Notes

32. fuerunt, V, OA, LA, OC, Y, MC.

33. Om., OB, MA, MB.

34. M. de Pateshull, V; M. de P., MA.

35. Om., OA, LA, Y, MG, CM.

36. debet, V, OC.

37-38. Om., OB, MA, MB.

38. Om., MG, CM.

39. viri sui, V, MB.

40. maritagio, Y; maritag., MSS. var.

41. eorum, MA, MB.

42. aut, OB, MA, MB.

43. forisfacit, CM, Y.

44. Om., OB, MB, MA (erit ubique terra).

45. viro, V, MG, CM.

46. ea, OB, MB.

47. fuit, MG, CM, OC.

48. felone, LA, Y.

49. fuit, MG, CM.

50. posset, MG, CM; poterit, OA.

51. voluerit, V, OB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College