Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 367  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] hereditate patris vel matris a quo non16 fuerit felonia perpetrata. Propriis
[002] autem heredibus forisfacit hereditatem propriam,17 propinquis et remotis,
[003] scilicet quidquid tenuit tempore feloniæ perpetratæ, et qualitercumque et18
[004] secundum quod tenuit. Et ad ea quæ dicta sunt quod tenet donatio si antequam
[005] convictus fuerit moriatur, quia defuncto eo qui reus fuit19 criminis
[006] extincta est pœna.

Nihil forisfacit antequam fuerit convictus.


[008] SED nihil forisfacit antequam convictus fuerit vel condemnatus, quia dicit
[009] lex quod post contractum crimen capitale donationes factæ20 valent nisi condemnatio
[010] secuta sit. Quod autem rite factum est ante crimen contractum
[011] irritari non debet, sicut dicit alia lex, quod nec corrumpi nec mutari potest
[012] quod rite transactum est superveniente delicto. Si autem filius et heres
[013] propinquior in vita patris feloniam fecerit, et patrem supervixerit et convictus
[014] fuerit, cum ius merum ei descenderit,21 sive seisinam de hereditate
[015] habuerit sive non, forisfacit sibi et heredibus suis successionem: et ita quod
[016] cum ius ad heredes descendere non possit, de necessitate revertitur ad capitalem
[017] dominum feoffatorem.

Quod terra felonis revertatur ad capitales dominos pro defectu heredum quia inde processit.


[019] ET licet talis seisinam non habuerit, tamen seisina antecessoris felonis ad
[020] heredes non descendet,22 quia oportet quod seisina sequatur dominum capi-
[021] f.130b] talem ad quem ius revertitur. <Ut23 quibusdam videtur, sed aliis
[022] videtur contra,24 qui dicunt quod cum talis in vita antecessoris feloniam
[023] fecerit et de qua convictus est, non solum forisfacit id quod tenet sibi et
[024] heredibus suis, sed quidquid ei aliqua25 ratione accidere posset26 a quocumque
[025] antecessore, et non solum heredibus27 de carne sua exeuntibus, sed
[026] remotioribus fratribus et aliis, quia per28 eum29 semper fieri debet narratio
[027] descensus si de recto agatur per30 breve.31 Et hæc fuit ratio W. de Eboraco
[028] et bona.> Si autem in vita patris moriatur, sive convictus sive non, statim
[029] incipit postnatus heres esse propinquior patri communi, ac si frater antenatus
[030] feloniam non commisisset, quia in vita patris nihil iuris ei descendit,
[031] et sic habendus erit quasi natus non fuisset.

Sed quid dicetur de hereditate uxoris cum vir fuerit utlagatus, an sit statim restituenda?


[033] SED quid dicetur de uxore hereditatem habente, cum vir suus propter



Notes

16. vero, MG, CM, OC.

17. suam propriam, V, MB, (* Y).

18. Om., MG, CM, OC.

19. fuerit, MG, CM, OC, MA.

20. Om., MG, OC; item, CM.

21. descenderet, MA, MB.

22. descendit, V, MA, OC.

23. ut a, MG (et), CM, OC.

24. contrarium, LA, OC; (quibusdam videtur qui dicunt, MC).

25. alia, LA, MC; ex aliqua, MA.

26. possit, V, OC, MA, MB.

27. heredibus suis, V, MG, CM, OC.

28-29. per ipsum, MG; cum, LA, Y, CE, OB, MA, MB, MC.

30-31. Om., V, OB, MA, MB, CE, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College