Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 366  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ipsius B. cuius heres ipse est, et quæ ad ipsum reverti debet tamquam eschæta
[002] sua propter prædictam feloniam. Vel aliter: Et in quam non habet
[003] ingressum nisi per nos qui terminum nostrum, scilicet per annum et diem,
[004] ei concessimus, et quæ debet esse eschæta sua propter feloniam quam talis
[005] f.130] fecit et de qua convictus fuit in curia nostra coram iustitiariis
[006] etcetera.1

Item aliud breve de eadem materia.


[008] VEL aliter: Et in quam non habet ingressum nisi per talem cui nos2 illam
[009] commisimus habendam per unum annum et unum3 diem, postquam talis
[010] rettatus de morte talis fugit et utlagatus fuit vel captus et suspensus, et
[011] qui terram illam tenuit de tali patre vel avo talis, cuius heres ipse est et
[012] qui tunc fuit4 infra ætatem, et ad quem terra illa reverti debuit post annum
[013] et diem tamquam eschæta sua. Et nisi fecerit etcetera, summone etcetera.
[014] <Et notandum quod numquam habebit rex annum et diem de aliqua5 terra
[015] quæ non possit esse eschæta, ut si felo non tenuit nisi ad terminum vel ad
[016] vitam vel quid tale quod descendere non posset6 ad heredes.> Forma vero
[017] istius brevis inveniri poterit de termino Sancti Michælis anno regis7 Henrici
[018] quinto decimo, comitatu8 Cantiæ, de Willelmo Musard. Et notandum
[019] quod in quolibet brevi per quod petitur eschæta propter alicuius feloniam,
[020] oportet quod exprimatur et de qua convictus fuit,9 quia numquam revertetur10
[021] terra ad dominum capitalem nisi felonia convicta fuerit11 aliquo
[022] genera convictionum, ut si fuerit suspensus vel utlagatus, vel feloniam
[023] cognoverit et regnum abiuraverit et huiusmodi. Si autem ante feloniam
[024] convictam obierit quocumque modo, hereditas descendet ad heredes suos,
[025] nisi ita fuerit quod conscius criminis et timens suspensionem vel aliam
[026] pœnam se ipsum interfecerit, et hereditas talis erit eschæta dominorum. Si
[027] autem furore vel doloris impatentia vel per infortunium, aliud esse12 debet.

Si donationem fecerit ante convictionem vel post.


[029] ET idem erit si donationem fecerit ante feloniam perpetratam vel post:
[030] quod tenet si non fuerit felonia convicta ut supra. Si autem convicta fuerit,
[031] non valet, sed revocabitur, et retrotrahitur tempus ad perpetrationem
[032] feloniæ. Et sicut non valebit donatio post feloniam perpetratam, ita nec
[033] valebit generatio quoad13 successionem quantum ad hereditatem paternam
[034] et maternam, cum sit progenitus talis de testiculo et sanguine felonis. Si
[035] autem14 ante feloniam generationem fecerit, talis generatio succedet15 in



Notes

1. nostris etc., MA, MB, CE, MC (nostra).

2. Om., OB, MA, MB, CE.

3. Om., MG, OC, CM.

4. fuerit, OB, MA, MB.

5. alia, OB, MA.

6. possit, LA, MA, CE, MG, OC, MC.

7. regni regis, V, OA, Y, MG, CM, OC.

8. in comitatu, V, OB, MA, MB, CE.

9. fuerit, V, LA, MB.

10. reverteretur, V.

11. fuit, V, OC.

12. est, MG; erit, CM; erit aliud esse, MB.

13. per, OB, MA, MB, CE.

14. Om., MG, CM.

15. Om., CE; succedit, MG, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College