Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 365  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] morte talis, et quam tenuit de tali, extitit in manu nostra per unum annum
[002] et unum42 diem, tibi præcipimus quod eidem tali de prædicta terra cum
[003] pertinentiis sine dilatione plenariam43 seisinam habere facias. Teste etcetera.
[004] Item44 aliud de eodem.45

Aliud breve de eadem materia de restituenda terra.


[006] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod si terra quæ fuit A. et qui
[007] utlagatus est de regno nostro et convictus de latrocinio, extiterit in manu
[008] nostra per unum annum et unum46 diem, sicut esse debet secundum consuetudinem
[009] regni nostri, tunc habere facias B. capitali domino seisinam de
[010] prædicta terra, quæ fuit ipsius47 A. in balliva tua et quam tenuit de prædicto
[011] B., et quæ capta fuit in manu nostram occasione prædicta. Teste
[012] etcetera. Item48 aliud de eodem si in comitatu fuerit quis utlagatus.49

Si terra data in maritagium cum filia alicuius de hereditate materna extiterit in manu regis per annum et diem, per feloniam quam vir ipsius filiæ fecerit, breve de restitutione.


[014] REX vicecomiti salutem. Monstravit nobis A. quod cum B. vir suus qui
[015] mortuus est et ipsa A.50 dedissent C. tantam terram cum pertinentiis in tali
[016] villa in maritagium cum D. filia sua de hereditate ipsius A., prædictus C.
[017] rettatus de morte E.51 fugit pro morte illa52 et noluit stare ad iudicium et
[018] considerationem53 comitatus talis, propter quod prædicta terra cum pertinentiis
[019] devenit in manum nostram, et in manu nostra extitit per unum54
[020] annum et unum diem55 et eo amplius ut dicitur. Et ideo tibi præcipimus
[021] quod secundum legem et consuetudinem regni nostri Angliæ, prædictæ A.,
[022] de cuius feodo prædicta terra est ut dicit, et56 ad quam reverti debet secundum
[023] assisam regni nostri, sine dilatione plenariam57 seisinam habere facias.
[024] Ne amplius etcetera. Teste etcetera. Contingit quandoque quod ille cui rex
[025] terminum suum concessit infra annum et diem terram alienat, vel cum
[026] illam forte58 in manu sua tenuerit illam capitali domino non restituit, et
[027] quo59 casu60 fiat breve vicecomiti in hac forma.

Breve, si rex alienaverit infra terminum suum vel ballivi sui.


[029] REX vicecomiti salutem. Præcipe A. quod iuste etcetera reddat B. tantam
[030] terram cum pertinentiis in tali villa, et in quam non habet ingressum nisi
[031] per nos qui terram illam ei commisimus per61 unum annum et unum62 diem
[032] postquam in manus nostras devenit, et quam talis tenuit qui utlagatus fuit
[033] pro morte talis vel suspensus de C., patre vel63 avo64 vel alio antecessore



Notes

42. Om., MG, OC, CM.

43. plenarie, LA, MG; plenar., CM, Y.

44-45. Om., OB, MA, MB, CE, OC.

46. Om., MG, CM, OC.

47. prædicti, V, CM.

48-49. rubrica, MG, OC, MA.

50. Om., OB, MA, MB.

51. viri, OB, MA, MB.

52. sua, MA, MG, CM.

53. consilium, MA, OB, CE, MC.

54-55. annum et diem, MG, CM, OC.

56. Om., OB, MA, MB.

57. plenarie, MG; plenar., CM, OC, Y.

58. Om., OB, MA, MB, CE.

59-60. qua causa, MG, CM.

61. et per, MG, CM.

61-62. per annum et, MG, CM, OC.

61-62. per annum et, MG, CM, OC.

63-64. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College