Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 364  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] domini regis et tenenda per unum22 annum et diem,23 et24 et ad capitales dominos
[002] post terminum illum reversura25 si de alio tenuerit26 quam de rege. Si27
[003] autem de rege,28 tunc erit eschæta ipsius regis. Et hoc verum est quod per
[004] talem terminum remanebit in manu domini regis, nisi29 ipse capitalis dominus
[005] vel alius finem fecerit pro termino regis habendo. Sed quæ sit causa
[006] quare terra remanebit in manu domini regis?30 Videtur quod talis est, quia31
[007] re vera cum32 quis convictus fuerit de aliqua felonia in potestate domini
[008] regis erit33 prosternendi ædificia, extirpandi gardina, et arandi34 prata. Et
[009] quoniam huiusmodi vergebantur35 in grave damnum dominorum, pro communi
[010] utilitate provisum fuit quod huiusmodi dura et gravia remanerent, et
[011] quod dominus rex propter hoc haberet commoditatem totius terræ illius per
[012] unum annum et unum diem. Et sic omnia cum integritate reverterentur in
[013] manus capitalium dominorum. Nunc autem petitur utrumque, scilicet finis
[014] f.129b] pro termino et similiter pro wasto. Et non video rationem quare,
[015] nisi quia terminus bene poterit esse per se sine wasto, eo quod fugitivus et
[016] utlagatus non solum delinquit erga eum qui se@4quitur et appellat, sed erga
[017] regem cuius pacem infringit contra fidem suam cui tenetur, quia quilibet
[018] cum36 faciat37 sacramentum iurat salva fide domini regis. Cum autem post
[019] annum et diem terra non fuerit capitali domino restituta, ad querelam
[020] domini capitalis fiat vicecomiti breve in hac forma.

Breve de inquisitione facienda si extiterit in manu regis per tantum tempus.


[022] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod per sacramentum proborum
[023] et legalium hominum38 de comitatu tuo, diligenter inquiras si terra quæ fuit
[024] talis utlagati vel suspensi in tali villa pro morte hominis vel pro alia tali
[025] felonia, extiterit in manu nostra per unum annum et unum39 diem, et de
[026] quo prædictus talis terram illam tenuit. Et inquisitionem inde factam sub
[027] sigillo tuo et sub sigillis eorum per quorum sacramentum40 inquisitio illa
[028] facta fuerit, nobis sine dilatione mittas et hoc breve. Teste etcetera. Et cum
[029] inquisitio41 venerit, sequitur tale breve.

Breve de restituenda terra domino capitali post annum et diem.


[031] REX vicecomiti salutem. Quia constat nobis per inquisitionem quod tanta
[032] terra cum pertinentiis in tali villa quæ fuit talis suspensi vel utlagati pro



Notes

22. Om., OB, MA, MB, CM.

23. unum diem, V, OA.

24. Om., OB, CE, CM, LA, Y, OC, MG, MC.

24-25. et post term. ill. erit capitalibus dominis reversura, OA.

26. tenuerint, MG, CM, MB.

27-28. Om., OB, MA, MB, CE, CM, MG.

29-30. Om., OB, MA, OA, CM.

31. quæ, MA, MB, CE, CM, OB.

32. quod cum, OB, MA, MB, CE, CM.

33-34. erunt prosternanda . . . extirpanda . . . aranda, OB, MA, MB.

35. vergebant, CE, Y, MC; urgebantur, OC; vertebantur, OB, MB; verterentur, V.

36-37. qui facit, V; cum facit, MB, MG.

38. virorum, OB, CE, CM.

39. Om., OC, MG; per unum, LA, MC.

40. sacramenta, OA, LA, CM, Y, MC.

41. inq. illa, LA, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College