Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 363  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] stiterit de utlagaria. Iustum est2 enim iudicium quod sine lege et sine3
[002] iudicio pereat qui secundum legem vivere recusavit.

Item ea quæ iuris sunt.


[004] ITEM forisfacit omnia4 quæ iuris sunt et possessionis, scilicet iuris5 adepti et
[005] adipiscendi, et iuris6 competentis et competituri, et possessionem similiter in
[006] forma et modo possidendi.

Item nulli tenetur nec aliquis ei.


[008] ITEM nulli tenetur nec aliquis ei nec ex aliqua7 causa obligatur. Dissolvuntur
[009] enim obligationes et homagia, fidelitates et sacramenta, et omnia alia
[010] quæ mutua voluntate sunt contracta. Et sic forisfaciunt8 hereditates et tenementa.
[011] <Item cui? Et sciendum quod sibi ipsi9 et heredibus suis omnibus,10
[012] tam remotis quam propinquis.> Et taliter fracta et dissoluta numquam
[013] coniungi poterunt nec redintegrari, nisi11 ex novo contractu et nova voluntate
[014] mutua, si forte fuerit aliquo12 casu13 restitutus.

Item forisfacit actionem.


[016] ITEM ex utlagaria forisfacit actionem ante utlagariam sibi competentem,
[017] licet postmodum de gratia fuerit restitutus, quia semper ei petenti obstabit
[018] exceptio utlagariæ, dum tamen fuerit secundum legem terræ promulgata,
[019] secus tamen si nulla ut prædictum est.

Item dissolvit donationes, venditiones, et omnes contractus et obligationes.


[021] ITEM dissolvit utlagaria sicut quodlibet aliud iudicium de felonia donationes
[022] et venditiones factas a tempore feloniæ perpetratæ, et ubi post
[023] convictionem cuiuslibet feloniæ retrotrahitur14 tempus ad tempus feloniæ
[024] perpetratæ, sicut infra15 de donationibus plenius.16

Item catalla sua sunt regis.


[026] CATALLA quidem17 utlagati erunt domini regis, quia utlagari alibi non
[027] poterit quam18 in curia ipsius19 regis, sicut in comitatu vel in hustengo Londoniæ.
[028] Et idem dicendum est de catallis fugitivorum ante utlagationem, et
[029] aliorum qui vocati sunt coram20 iustitiariis21 sive culpabiles sint sive non,
[030] facta super hoc inquisitione, et qui quamvis postea redierint et prisonæ se
[031] reddiderint, catalla sua non recuperabunt propter fugam.

Si terram liberam habuerit, statim capiatur in manum regis.


[033] SI vero terram liberam habuerint utlagati, statim capienda est in manum



Notes

2. Om., MA, MB.

3. Om., V, MB.

4. ea, OB, MA, MB, CE, CM, MC.

5-6. iure adepti et iur., OB, MA, MB.

7. alia, OB, MA.

8. forisfaciant, OC, MG.

9. Om., CE, Y.

10. Om., OB, MA, MB.

11. nec, OB, MA, MB.

12-13. aliqua causa, MG, OC.

14. -atur, OB; retrahatur, MB; (-- et ubi . . . perpetratæ, MA).

15. supra, V.

16. plenius dicitur, V; dicetur plenius, OA, MB; plenius dicetur, MC.

17. autem, MG, OC.

18. nisi, OB, MA, MB, CE, CM.

19. domini, OC, MG, MB.

20-21. ante iust., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College