Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 362  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ita quod careat omnibus bonis26 suis et vita nisi rex ei parcat de sua gratia.
[002] Scienter dico quia27 aut28 potest esse notus et29 cognitus vel30 ignotus et
[003] incognitus, et unde qui notum et cognitum receptaverit,31 pari32 pœna
[004] puniendus33 est, qui dicitur cuthutlaghe.

Cuthutlaghe qui scienter talem receptaverit.


[006] SED de ignoto et34 incognito35 non est ita. Et ad hoc facit lex C. de his qui
[007] latrones et maleficios occultant, l. prima, ubi dicitur quod eos qui secum
[008] alieni criminis reos occultando vel receptando eum36 eamve37 sociaverint,38
[009] par ipsos et reos pœna expectet.39 Et etiam latrones quisquis sciens receperit,
[010] qui dicitur receptator malorum, et eos offerre iudiciis supersederit, supplicio
[011] corporali plectetur cum amissione bonorum. Item forisfacit40 utlagatus
[012] omnia quæ pacis sunt, quia a41 tempore quo utlagatus est caput gerit
[013] lupinum, ita quod ab omnibus interfici poterit et impune, maxime si se
[014] defenderit vel fugerit ita quod difficilis sit eius captio.

Si non fugerit nec se defenderit.


[016] SI autem non fugerit nec se defenderit cum captus fuerit, extunc erunt42
[017] in manu regis mors et vita, et qui taliter43 captum interfecerit respondebit
[018] pro eo sicut pro alio. Et hoc verum est nisi consuetudo se habeat in contrarium,
[019] sicut in comitatibus Herefordiæ et Gloucestriæ prope marchiam
[020] Walliæ. Sed hoc factum aliquando dissimulatur ex causa. Et quod tales
[021] modo quo prædictus est interfici poterunt et impune, legitur44 ff. ad legem
[022] Iul. de sicariis et veneficis, ubi dicitur quod transfugas ubicumque inventi
[023] fuerint interficere licet.

Sola fuga inducit.


[025] SOLA tamen fuga non inducit nisi tantum bonorum amissionem in suo casu,
[026] cum coram iustitiariis vocati non venerint ante utlagationem. Et ad hoc
[027] f.129] facit ff. de requirendis reis, l. ultima, et C. e. l. quicumque, ubi
[028] dicitur quod si post fugam redierit quis et innocentiam suam purgaverit,
[029] nihilominus facultates eius apud fiscum remanebunt.

Item ea quæ legis sunt.


[031] ITEM forisfacit ea quæ legis sunt, quia si sine gratia regis ausu temerario
[032] post utlagationem redierit, sine lege et iudiciali inquisitione peribit. <Nec
[033] alios appellare poterit quia omnem legem amisit.> Portat enim secum et1
[034] in suo capite suum iudicium, ita quod nullam habebit defensionem cum con-



Notes

26. Om., OB, MA, MB, CE, CM.

29. aut, OB, MA, MB, CE, CM, MC.

30. aut, MG, OC.

27-28. quod, OB, MA, MB, CE (quia), CM.

31. receptaverit, OB, MB.

32. tali, CE, CM, Y, MB, OB.

33. puniendi (sunt), OB, CM, MB; (tales puniendi sunt, MA).

34-35. Om., OB, MA, MB, CE, CM.

38. sociaverit, OB, MA, MB, CE, CM, Y; resociaverint, OC.

36-37. cum eis se, V; cum eis, OC; cum eamve, MB, MG.

39. expectat, V, MB.

40. forisfaciat, OC, MG.

41. Om., OB, MA, MB.

42. erit, V, OC.

43. aliter, MG, OC.

44. ut habetur, CE; ut legitur, OB, MB, MC, CM, Y, MA (-- legitur).

1. Om., V, OC, CM, OB, MA, MB, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College