Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 361  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quarto comitatu non admittitur essonium alicuius appellati, nec audiri debet
[002] quis volens talem manucapere usque ad alium comitatum, nisi forte hoc
[003] esset ex præcepto domini regis quod potius esset voluntarium quam iustum.

Ille de forcia non est interrogandus donec factum convincatur.


[005] CUM autem ambo essent præsentes11 ut prædictum est, ille de forcia non erit
[006] interrogandus donec factum convincatur, cum si præsens esset non teneretur
[007] prius respondere, nec agit contra ipsum aliqua præsumptio. Et hæc est
[008] ratio forte quia præsentia excusat eum et fuga induceret præsumptionem.
[009] Sed erit talis per plegios dimittendus sicut esse deberet si uterque præsens
[010] esset. Et ubi ille de facto non est replegiabilis, ille12 de forcia per plegios13
[011] vel per ballivos14 dimittatur donec appellatus de facto se defenderit vel non
[012] defenderit, quia ubi factum ibi poterit esse forcia quandoque, sed numquam
[013] forcia sine facto, quia ubi principale non consistit nec ea quæ sequuntur
[014] locum habere debent, sicut dici poterit de præcepto, conspiratione, et consimilibus:
[015] quamvis huiusmodi esse possint15 etiam sine facto, et quandoque
[016] puniuntur si factum subsequatur. Sed sine facto non, iuxta illud: Quid
[017] enim obfuit conatus cum iniuria nullum habuit effectum. Nec etiam obesse
[018] debent præceptum, conspiratio, et consilium nisi factum subsequatur.

Cum autem uterque præsens fuerit et ille de facto convictus, qualiter sit procedendum contra illum de forcia.


[020] CUM autem uterque præsens fuerit et ille de facto sive præsens sive absens
[021] fuerit condemnatus, propter hoc ille de forcia cum præsens fuerit non erit
[022] condemnandus, sed aget causam et se defendat, cum habeat16 defensiones
[023] suas integras et factum poterit esse sine forcia. Et qualiter uterque se defendere
[024] debeat dicetur infra plenius de appellis.

Quid utlagatus forisfaciat per utlagationem.


[026] f.128b] CUM quis ita fuerit utlagatus rite et secundum legem terræ,
[027] videndum quæ forisfaciat per utlagariam cum17 sic18 quarto vocatus19 non
[028] comparuerit. Et sciendum quod imprimis forisfaciat20 patriam et regnum,
[029] et exsul efficitur, et talem vocant Anglici utlaghe, et alio nomine solet
[030] nominari21 antiquitus, scilicet frendlesman, et sic videtur quod forisfacit22
[031] amicos. Et unde si quis talem post utlagariam et expulsionem scienter
[032] paverit, receptaverit, vel cum eo23 communicaverit aliquo modo, vel occultaverit
[033] vel24 receptaverit,25 eadem pœna puniri debet qua puniretur utlagatus,



Notes

11. Om., MG, OC (+ absentes).

12. vel ille, OA, LA, OB, MA, MB, MC, CE, CM.

13. plevinam, OB, MA, MB, CM, V.

14. ballivum, V, OB, MA, MB, CM, Y.

15. possunt, V, OC, CM, Y, MC.

16. autem, MG, OC.

19. vocatur, OA, OB, OC, MB, MC, MG, CM; vocatur et, MA.

17-18. si cum sit, V; cum sit, MSS. var.; cum in, OC.

20. forisfacit, CE, MC; (om., per utl. . . . imprimis forisfaciat, LA).

21. vocari, OB, MA, MB.

22. forisfaciat, OB, MB, CM, Y, MG, OC.

23. eo scienter, V.

24-25. Om., OC, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College