Si tam ille de forcia quam ille de facto fugerint, et utlagatur quis tam propter factum quam propter forciam, et e contrario.
[002] CAUSÆ quidem utlagationis possunt esse plures. Utlagatur enim quis tam [003] propter forciam quam propter factum per sectam alicuius vel per inquisitionem [004] coram iustitiariis ut prædictum est, hoc47 tamen ordine observato [005] secundum quosdam cum diversi diversa sentiant in hac parte. Quod si tam [006] ille qui appellatus est de forcia quam ille qui appellatus est de facto ab- [007] f.128] sentes48 sint, tunc uterque simul interrogandus est ad quemlibet [008] comitatum si non venerint, dum tamen in ultimo comitatu, qui debet esse [009] quintus, differatur pronuntiatio utlagariæ ipsorum qui appellati sunt de [010] forcia donec factum convincatur.
Qualiter et quando pronuntiari debeat utlagaria de facto et quando de forcia, an statim et codem die diversa opinio.
[012] ITA1 quod primo secundum quosdam pronuntietur utlagaria2 de eo qui appellatus [013] est de facto, et postea eodem die de eo qui appellatus est de forcia, [014] et sic in eodem iudicio. Alii quidem3 dicunt quod non eodem die neque eodem [015] iudicio, sed diversis. Dicunt etiam quidam quod appellatus de facto et [016] appellatus de forcia non sunt simul interrogandi, sed ille de forcia tunc [017] primo cum factum convincatur, sive ille de forcia fugerit sive præsens [018] fuerit. Sed ea quæ dicta sunt locum habere4 poterunt cum uterque in fugam [019] convertatur, et quo casu præsumitur de utroque propter fugam, et illud [020] idem dici poterit ut videtur, si5 cum6 ille de facto præsens fuerit et ille de [021] forcia fugerit, quod ille de forcia statim exigatur. Sed iudicium utlagationis [022] remanebit donec ille de facto se defenderit vel non defenderit.
Si ille de forcia præsens sit et ille de facto fugerit, vel si uterque.
[024] CUM autem ille de forcia præsens fuerit et ille de facto fugerit, non erit [025] versus eum de forcia procedendum quousque factum7 convincatur. Sed quid [026] si uterque fugam inierit et sit8 aliquis qui ad aliquem comitatum illum de [027] facto manuceperit? Ille de forcia nihilominus interrogetur propter fugam, [028] dum tamen iudicium remaneat donec factum convincatur.
Si quis in quarto comitatu velit manucapere non audietur.
[030] SI autem sit aliquis qui ad quartum comitatum velit manucapere appellatum [031] de facto, ut supra in parte dictum est, non audietur, secundum quod [032] Martinus respondit9 Ricardo Duket de quadam eschæta in comitatu Cantiæ. [033] Ad quod facit quod habetis alibi in itinere Martini de Pateshilla in [034] comitatu Wigorniæ anno regis10 Henrici quinto. Ibi enim dicitur quod in