Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 359  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] regni26 exilium elegerit, et sic secundum legem exierit, non erit ulterius utlagandus
[002] de27 iure.28 Item nulla cum quis interrogatus ante tempus a lege ei
[003] concessum utlagetur, cum totum tempus a lege definitum29 ei cedere debeat
[004] ad commodum. Et unde videtur quod si infra tempus illud venerit et in prisonam
[005] se miserit, quod audiri debeat exceptio, secus tamen ut30 videtur si
[006] post tempus31 illud. Item nulla si comitatus aliquem utlagaverit si fuerit
[007] infra ætatem cum secta vel sine secta, quia ante ætatem duodecim annorum
[008] non erit quis sub lege, et prius extra legem poni non poterit. Et cum
[009] huiusmodi utlagatio in prædictis casibus nulla sit32 et consimilibus, de iure
[010] concomitante gratia ad omnia restituendi sunt, dum tamen appellantibus
[011] respondeant et per legem terræ se defendant. Item videtur esse nulla utlagatio
[012] si factum pro quo quis interrogatus33 est civile sit, et non criminale
[013] pro quo quis vitam amittere deberet34 vel membra. Sola quidem fuga sive
[014] contumacia sine crimine, vel causa vera vel præsumptiva, utlagationem
[015] non inducit. In quibusdam tamen criminibus levioribus fuga35 facit pœnam
[016] graviorem,36 sicut videri poterit in eo qui appellatus est37 in crimine raptus,
[017] qui si præsens convinceretur non amitteret nisi membra: amittit tamen
[018] quandoque vitam propter fugam. <Facta38 autem possunt esse plura et
[019] diversa, sicut sunt crimina maiora et minora, secundum quod superius dicitur
[020] in tractatu de criminibus. Et hoc dico si criminaliter agatur, potest quis
[021] utlagari pro crimine maiore39 vel minore.40 Item pro raptu virginis contra
[022] pacem et pro omni alia transgressione quæ fit41 contra pacem, et delicto ubi
[023] felonia et pax domini regis adicitur. Secus autem est de pace vicecomitis,
[024] et alibi ubi non recipitur nisi æstimatio damnorum, et ubi42 non sequitur
[025] pœna nisi pecuniaria. Item pro omni transgressione licet minima, ubi quis43
[026] ad pacem domini regis vocatus venire recusaverit, et hoc propter contumaciam
[027] maxime quæ aliquando absentem condemnat ad mortem, qui si præsens
[028] esset non amitteret nisi membrum, vel non sustineret nisi imprisonamentum44
[029] et redemptionem vel pœnam pecuniariam. Nullum autem maius
[030] crimen quam inobedientia, quia pro contemptu45 et inobedientia46 poterit
[031] quis excommunicari sicut pro quolibet mortali peccato, cum omnes subditi
[032] esse debeant regi tamquam præcellenti, maxime in honestis, et ducibus eius
[033] tamquam ab eo missis. Et sic concordat lex divina aliquantulum cum
[034] humana.>



Notes

26. Om., OB, MA, MB.

27-28. Om., OB, MA, MB.

29. lege distinctum, MB, OB; lege districtum, MA.

30. Om., OB, MA, MB.

31. Om., OB, MA, MB.

32. Om., OA; fit, OC.

33. interrogandus, OB, MA, MB.

34. debet, MC, LA.

35-36. fuga pœnam inducit graviorem, V, CM; pœnam (* inducit) facit, OB.

37. Om., OB, MA.

38. ad (dicio) facta, MG, OC.

39-40. maiori vel minori, V, CM, MA.

41. sunt, MG, OC.

42. ibi, OB, MB, CM; om., MA.

43. Om., OB, MA, MB, CE, CM.

44. prisonamentum, OC, MG.

45-46. contemptuali inobedientia, MG, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College