Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 35  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] uxore, quia nuptiæ probant filium, et semper stabitur huic præsumptioni
[002] donec probetur contrarium. Ut ecce maritus probatur non concubuisse
[003] aliquamdiu cum uxore, infirmitate26 vel alia causa,27 vel erat in ea valetudine
[004] ut generare non possit, vel probatur quod fuit absens per decennium
[005] f.6b] et reversus invenit anniculum. Hic qui in domo mariti natus est,
[006] licet vicinis scientibus, non erit filius mariti. Et28 de hac materia inveniri
[007] poterit plenius infra, de partu supposito.

Qualiter dissolvitur patria potestas et dominica.


[009] DICTUM est supra quemadmodum dominica et patria potestas constituatur.
[010] Nunc autem dicendum qualiter dissolvatur et tollatur. Et sciendum quod
[011] tribus modis in liberis personis, videlicet morte naturali et morte civili, et
[012] dignitate. Item in servis dominica potestas tollitur manumissione. Morte
[013] naturali, ut si pater qui habet filium in potestate moriatur. Nam eius filii
[014] incipiunt esse sui iuris, quamvis aliquando29 remaneant sub tutela dominorum
[015] et30 sub cura amicorum vel parentum. Mortuo vero31 avo paterno32
[016] nepotes eius non fiunt33 sui iuris, sed recidunt34 in potestatem sui patris, si
[017] pater eorum vivat cum avus moriatur, et nullo modo exiverit35 de patris
[018] potestate per emancipationem vel alium modum, sicut per dignitatem.
[019] Item morte civili, ut si pater damnetur propter aliquam feloniam, vel
[020] alius36 antecessor, vel perpetuo exuletur. Si autem relegetur ad tempus,
[021] nihilominus retinet liberos in potestate sua, quia sua, cum remeabit, habebit.
[022] Item dignitate aliquando, per episcopalem dignitatem. Item emancipatione
[023] solvitur patria potestas, ut si quis filium suum forisfamilaverit cum
[024] aliqua parte hereditatis suæ, secundum quod antiquitus fieri solet. Item
[025] solvitur dominica potestas quandoque manumissione, ut si dominus servum
[026] suum manumiserit quacumque ratione manumissionis, secundum quod
[027] inferius dicetur de manumissionibus.

Quidam sunt sub tutela vel cura vel custodia.


[029] PRIMA divisio personarum fuit talis, quod omnes homines aut liberi sunt
[030] aut servi: secunda,37 quod quædam personæ sunt sui iuris, et38 quædam
[031] alieno iuri subiectæ. Nunc sequitur alia divisio, quod39 personarum quæ
[032] non sunt in potestate aliena, quædam sunt in custodia sive tutela dominorum,
[033] quædam in curatione parentum et amicorum, secundum quod infe-



Notes

26. in infirmitate, OB, MB, CM; pro infirmitate, OC.

27. causa impeditus, V, CM, MA (corr.); causa vel impeditus erat, MG; causa impediente, OC.

28. Om., OB, MB, Y.

29. aliqui, MG, CM.

30. vel, MA, CE, Y.

31. enim, CE, MB.

32. patrono, OB, MA, MB; patruo, V.

33. sunt, V, MA, MG.

34. recedunt, MA, LA.

35. exierint, V, HA, Y; exiunt, MA.

36. alicuius, OC, CM.

37. secundi, LA; secundo, MG.

38. Om., OB, MA, MB, CE, Y, OC.

39. Om., OB, MA; quam, LA; quoad (corr.), MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College