Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 358  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sine præiudicio alterius. Et cum talis fuerit restitutus, non7 restituetur ad
[002] omnia, propter utlagariam rite factam et secundum legem terræ.

Quæ dici poterit nulla et quibus rationibus, quia minus rite facta.


[004] NULLA vero poterit esse8 utlagaria, ut si quis in comitatu utlagatus fuerit
[005] sine secta, et non refert utrum omnino nulla sit secta vel incepta et non
[006] perfecta, ut si incepta et postmodum omissa et neglecta, quia ad utlagationem9
[007] non procedetur sine secta. Item nulla si post iter iustitiariorum
[008] processerit comitatus ad utlagariam10 sine præcepto et waranto iustitiariorum
[009] post inquisitionem. Item nulla si ad præceptum regis vel ad sectam
[010] regis fuerit quis utlagatus, nisi prius facta inquisitione per iustitiarios,
[011] utrum ille qui in fuga est culpabilis sit de crimine ei11 imposito vel non. Item
[012] nulla si fiat alibi quam in comitatu præterquam apud Londoniam in hustengo:
[013] ut si rex pro sua voluntate per12 litteras suas13 fecerit aliquem clamare14
[014] utlagatum per civitates et burgos et villas et alia loca publica, sine
[015] secta ut prædictum est vel inquisitione præcedente.

Item nulla dici poterit in casibus subscriptis.


[017] ITEM nulla erit si ille qui male fuit creditus mortuus fuit15 ante utlagationem.
[018] Item nulla si ille qui interfici debuit producatur vivus et sanus ante
[019] utlagationem, cum nulla subsit causa vera vel16 præsumptiva, secus17 tamen
[020] si post18 utlagationem. Item nulla si comitatus ad utlagationem processerit
[021] cum ille qui aliquando secutus fuerit moriatur, vel sequi noluerit vel non
[022] possit. Item nulla cum appellatus in uno comitatu se defenderit secundum
[023] legem terræ, et in alio comitatu ab alio appellatus qui sectam fecerit, fuerit
[024] utlagatus: quia qui19 in uno loco se defenderit de uno facto versus unum de
[025] pluribus appellantibus et sequentibus in diversis comitatibus, se defendit20
[026] versus omnes de eodem facto. Si autem diversa fuerint facta et diversi appellantes,
[027] et in uno loco sive diversis se defenderit per legem terræ versus
[028] unum sive21 plures, et in aliis comitatibus fuerit utlagatus, nulla22 erit utlagaria,23
[029] dum tamen cum restitutus fuerit respondeat aliis et se defendat per
[030] f.127b] legem terræ, et omnia sua retinebit. Et vice versa si in uno
[031] comitatu fuerit condemnatus, omnia sua amittet. Et eodem modo cum
[032] sciverit se esse24 appellatum et interrogatum, ante utlagationem se reddiderit
[033] prisonæ domini regis, quia postquam se reddiderit prisonæ25 non erit
[034] ulterius interrogandus. Item nulla erit ut videtur cum quis semel captus
[035] fuerit vel se gratis obtulerit cum appellatus fuerit, et de consensu regis et



Notes

7. Om., OB, MA, MB.

8. dici, OB, MA, MB.

9. utlagariam, OB, MA, MB, CE, CM, MG.

10. utlagari, MA, MB, CM.

11. sibi, OB, MA, MB, CE, CM.

13. Om., MA, MB.

14. clamari, CE.

12-13. Om., OB.

15. fuerit, LA, OB, MA, MB.

16. Om., OB, MA, MB, CE, CM.

17-18. si quis tamen post, MA, MB, CM; tamen post, OB.

19. Om., MA, MB.

20. defenderit, OC, MG, CM; defenderit contra, V.

21. vel, V, CM.

22-23. Om., MG, OC.

24. Om., OA, MG, MA.

25. prisonæ domini regis, V, OB, MA, MB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College