Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 357  Next    

Go to Volume:      Page:    




Item si nulla subfuit causa.


[002] ITEM si ille qui se dicit esse robbatum, imprisonatum, vel ligatum, numquam
[003] fuit38 robbatus etcetera. Item etsi39 subsit causa tamen minus sufficiens,
[004] sicut de submersis et oppressis et huiusmodi per infortunium mortuis.

Item si plaga non fuit periculosa.


[006] ITEM si plaga de qua appellatus est quis periculosa non40 sit nec mahemium
[007] inducat, tamen propter præsumptionem fugæ et sectam appellantis, procedendum
[008] erit ad utlagationem,41 et si secta rite facta fuerit et secundum
[009] legem terræ, tenet utlagaria, licet nulla subsit causa vel minus sufficiens
[010] propter fugam et propter sectam. Et eodem modo coram iustitiariis sine
[011] omnimoda secta propter fugam et indictamentum et inquisitionem factam
[012] coram iustitiariis.

Si quis fuerit utlagatus ob nullam causam vel minus rationabilem, fiat ei gratia maior quantum ad inlagationem.


[014] SED tamen42 cum43 talibus maior gratia fieri debet a principe44 quam cum
[015] f.127] illis cum quibus est causa vera, secundum quod inferius dicetur.
[016] Et quamvis sine causa vera quis utlagatus fuerit, ut si homo qui interfici
[017] debuit producatur vivus, tamen non erit talis utlagaria pronuntianda nulla,
[018] cum rex gratiam fecerit utlagato, cum rite et secundum legem terræ facta
[019] fuerit.

Item poterit utlagatio pronuntiari nulla et fiat breve regis super hoc, et nulla dici poterit multis rationibus.


[021] PRONUNTIARI poterit quandoque utlagaria nulla in suo casu quamvis subsit
[022] causa, vel si1 subsit vera non2 præsumptiva, ut si facta fuerit contra legem
[023] terræ, quod esse poterit multis modis, et quæ cum nulla esse pronuntietur,
[024] cum facta sit contra legem terræ de iure deberet utlagatus restitui et non
[025] de gratia. Et quo3 casu4 non deberet in litteris regiis contineri quod talem
[026] utlagariam remitteret vel perdonaret quæ nulla est, quia5 illud quod non est
[027] perdonare non potest. Sed denuntiare poterit in comitatibus, civitatibus,
[028] burgis et villis et aliis locis publicis, utlagariam illam esse nullam. Et quo
[029] casu non habet necesse utlagatus habere breve regis6 de pace nisi velit ex
[030] abundanti, et cum fuerit restitutus ad omnia debet restitui, et potest sine
[031] alicuius præiudicio, quia utlagaria illa contra legem terræ facta debet defieri
[032] quia non tenet. Utlagaria vero quæ fit secundum legem terræ, licet nulla
[033] subsit causa vel minus sufficiens, tenet, et ideo remitti potest vel perdonari



Notes

38. fuerit, OB, MA.

39. si, CE, CM; et, MA.

40. si, OA; om., MG.

41. utlagariam, LA, OA, MG, MC; utlagationem sive ad utlagariam, V, OB, MA, MB, CE, CM.

42. Om., OB, MA.

43. Om., MB.

44. principe quod est (cum) deo vel rege, OC, MG.

1. non, V; om., OB.

2. vel, OB, CE, CM, MC (corr.); vero, LA, MA, MB; nec, V.

3-4. quod, OB; quo, MB; quæ, MA.

5. quod, MA, MB, MG; et, OB; quæ, CM.

6. domini regis, V, CE, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College