Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 356  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] redierit, remaneat sub plegiis ad standum recto si quis versus eum loqui
[002] voluerit. Et19 unde videtur vice versa quod si per inquisitionem culpabilis
[003] inveniatur et ante utlagationem redierit, quod non sit per plegios dimittendus,
[004] sed sub custodia et in prisona retinendus propter inquisitionem
[005] præcedentem donec ad imposito crimine se defenderit. Sed cum præceptum
[006] fuerit alicui quod sectam quæ ante iter incepta fuit20 post iter perficiat,
[007] computatis comitatibus præcedentibus, mori contigerit vel sequi noluerit
[008] post iter vel infirmitate gravatus sequi non possit, videndum si comitatus
[009] sectam perficere possit sine waranto vel21 iustitiariorum præcepto.

Item quæ causa utlagationis subesse debeat vera vel præsumptiva.


[011] f.126b] CAUSA vero utlagationis esse poterit vera aliquando et aliquando
[012] præsumptiva. Vera enim esse poterit cum quis nequiter et in felonia contra
[013] pacem regis, pluribus astantibus et videntibus, vel saltem sub visu et auditu
[014] alicuius cuius interfuerit22 appellare, occisus fuerit vel graviter vulneratus,
[015] et mahemiatus, robbatus, et imprisonatus vel ligatus ita quod per se sequi
[016] non possit, et sit aliquis qui sequatur cum malefactor aufugerit23 et capi
[017] non possit, et ita quod factum sub se contineat feloniam. Et propter quod
[018] ut videtur facta utlagariam25 præcedentia sunt diligenter examinanda,
[019] quia quædam accidunt ex infortunio, sicut de submersis et oppressis et
[020] huiusmodi. Item ubi26 vulneratus evadere poterit mortem per industriam
[021] medicorum curari noluit cum posset, sed in odium percussoris se morti exposuit,
[022] vel si per imperitiam medicorum qui perperam27 medicamentum
[023] dederunt,28 vel cum medicis non esset imputandum usus fuit cibo vetito et
[024] potu, vel forte obiit morte naturali et29 non30 plaga illa. Et hæc omnia a31
[025] coronatoribus diligenter examinanda sunt.32 Sed tamen cum secta intervenerit33
[026] non erit propter hoc utlagaria differenda.

Causa præsumptiva.


[028] PRÆSUMPTIVA poterit esse licet non vera, tum propter sectam tum propter
[029] inquisitionem factam coram34 iustitiariis, licet nulla omnino subsit causa, ut
[030] si ille qui interfici debuit vivus sit35 et sanus, et ille qui debuit interficere
[031] homo meticulosus se subtraxerit propter sectam et appellum, vel etiam
[032] cum36 in duobus comitatibus esset appellatus, in uno se defendit vel prisonæ
[033] se reddidit37 et in alio comitatu fuerit utlagatus.



Notes

19. Om., MA, MG, OC.

20. fuerit, MB, MG, OC, MC; fuerint, CM.

21. et, MA, MB.

22. interfuit, MG, CM, OC.

23. fugerit, V, CM; affugerit, LA, MC, CE, OC; effugerit, MA.

25. Om., V; utlagaria, MG, MA, MB, MC (corr.); utlagatur, OB; sic, OA, LA, OC, CE, CM.

26. vir, OB, MA, MB.

27. proprium, MG, OC.

28. dederint, V, OC.

31. Om., OB, MA, MB, CE, CM.

29-30. vel, CE, CM, MA; et vel, OB, MC, MB; (et naturali plaga, LA); et non a, OA.

32. Om., OA, OB, MA, CM, MC, LA.

33. invenerit, OB, MA, MB.

34. a, OB, MA, MB.

35. Om., OB, MB.

36. dum, OB, MA, MB, CE, CM.

37. reddiderit, V, MG; reddierit, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College