Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 355  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sequi voluerit audiri debet, cum non sit2 aliquis qui causari debeat vel possit3
[002] sectam minus rite factam. Si autem cum secta ab initio rite facta fuit,4 ille
[003] qui sequitur ad aliquem comitatum fecerit intervallum, bene poterit sectam
[004] suam resumere si voluerit, dum tamen ille comitatus omissus per negligentiam
[005] suam5 infra tempora utlagationis non computetur. Et quod dicitur de
[006] uno comitatu dicitur de pluribus, quia hoc totum cedit ad commodum appellati
[007] propter negligentiam appellantis.

Si sectam resumere noluerit, sine secta non procedatur ad utlagationem.


[009] SI forte sectam resumere noluerit, vel antequam perfecta fuerit, non procedatur
[010] sine secta in comitatu ad utlagationem, sed expectetur adventus iustitiariorum,
[011] nisi sit aliquis qui sequi possit et velit et resumat sibi sectam
[012] inceptam donec perficiatur. Quæ si ante iter iustitiariorum perfecta non
[013] fuerit, <computatis comitatibus quibus secta prius facta fuerit>, dicant
[014] ei iustitiarii quod eam perficiat donec appellatus utlagetur. Si autem non
[015] sit aliquis qui in comitatu sectam6 inceptam7 resumpserit, propter sectam
[016] prius factam, quæ8 violentam inducit præsumptionem, etiam9 sine10 aliqua
[017] inquisitione utrum appellatus culpabilis sit vel non,11 præcipiatur a iustitiariis
[018] quod comitatus sectam perficiat, computatis comitatibus12 præcedentibus
[019] quibus prius ante iter secta facta fuit, quod quidem sine inquisitione
[020] non fieret utrum inculpatus13 culpabilis esset vel non, nisi secta et appellum
[021] præcessisset.14 Sola autem fuga non sufficit per se vel latitatio sine contumacia
[022] ad aliquem utlagandum, neque indictamentum, rectum, vel fama,
[023] nisi sit qui sequatur in comitatum ante iter iustitiariorum et appellet, vel
[024] quod a iustitiariis in itinere præcipiatur comitatui, quod sequatur ex parte
[025] regis de comitatu in comitatum donec rettatus secundum legem terræ
[026] fuerit utlagatus, facta prius a iustitiariis inquisitione si nulla præcessit15
[027] secta prius in comitatu, utrum indictatus culpabilis sit vel non: quia si
[028] secta præcessit,16 licet deserta fuerit, tamen17 talem inducit præsumptionem
[029] quod non oportet ulterius inquirere utrum indictatus culpabilis fuerit vel
[030] non, quia secta per se vel inquisitio per se ad hoc plene sufficiunt, hoc tamen
[031] observato, quod si inquisitio dicat quod indictatus culpabilis non sit, dicatur
[032] comitatui18 quod ad utlagationem non procedat. Sed quandocumque talis



Notes

2. Om., MG, CM.

3. possit iure propter, V.

4. fuerit, OB, MA, CE, LA, MC.

5. Om., OB, MA, MB.

7. Om., MA, MB.

6-7. sic eam, OB.

8. qui, OB, MA, MB.

9-10. et sine, V; et cum, MA, MB, CM, OB (alia), CE (etiam), MC (etiam).

11. non nisi secta et appellum, OB, MA, MB.

12. omnibus, OC, MG.

13. indictatus, V; culpatus, OB, MA, MB, CE, CM; (inculpatus culpatus, MG).

14. præcessissent, LA, OC, MG, CM, MC.

15. præcesserit, V, MG; præcessisset, MA.

16. præcesserit, V, CE, CM, MA, MB, MC; præcessisse (* n)t, OB.

17. Om., OB, MA, MB, CE, CM.

18. vicecomiti comitatus, V; ad com., CE; in com., CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College