Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 354  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] fugam ceperit.44 Est45 enim wayvium quod nullus advocat, nec princeps
[002] eam46 advocabit nec tuebitur47 cum48 fuerit rite wayviata, sicut fit de masculo
[003] qui secundum legem terræ rite fuerit utlagatus: extunc enim gerunt
[004] caput lupinum ita quod sine iudiciali inquisitione pereunt, et secum suum
[005] portant iudicium, et merito sine lege pereant qui49 secundum legem vivere
[006] recusaverunt.50 Et hoc ita si cum capiendi fuerint fugiant vel se defendant.
[007] Si autem vivi capti fuerint vel se reddiderint, vita illorum et mors erit in
[008] manu domini regis.

Qualiter quis sequi debeat et ad quot comitatus.


[010] ITEM qualiter quis sequi debeat et infra51 quot tempus videndum. Et
[011] sciendum quod ad sectam et52 appellum53 illius qui sequi debet et poterit,
[012] interrogari debet appellatus ad quatuor comitatus, de comitatu in
[013] comitatum donec appellatus utlagetur, sub hac tamen observatione, quod
[014] ad primum comitatum non fiat nisi simplex vocatio, et54 comitatus ille
[015] primus non computabitur infra tempus utlagationis nec erit unus ex
[016] quatuor comitatibus, quia semper oportet quinque præteriri antequam quis
[017] sit utlagatus. Et secundum hoc ad quartum comitatum, qui re vera dici
[018] poterit quintus et in quo non admittitur essonium, nec audiendus erit si
[019] quis manucapere vellet appellatum de habendo ipsum ad alium comitatum,
[020] quia sic posset protrahi tempus utlagationis in infinitum, quod esse non
[021] debet, secundum55 quod responsum fuit Ricardo56 Duket per Martinum de
[022] Pateshilla cum esset apud Walsingham in comitatu Norfolciæ. Ad alios
[023] vero comitatus præcedentes bene poterit talis manucapi, dum tamen quilibet
[024] comitatus allocetur pro uno usque ad quintum.

Cum fuerit interrogatus ante utlagationem poterit se ponere in prisonam et respondere appellantibus et excipere contra appellum.


[026] USQUE ad quintum vero57 comitatum poterit talis per se, vel per amicos si
[027] voluerit, et reddere se prisonæ vel defendere se et purgare innocentiam,
[028] post tempus vero illud, qualitercumque fuerit utlagatus, redire non poterit
[029] f.126] nisi de gratia principis. Sed si infra tempus illud redierit ut prædictum
[030] est et se defenderit, restituetur ad omnia sicut ad pacem et hereditatem,
[031] præterquam ad mobilia propter fugam. Sed quid si ille qui
[032] sequitur ab initio non1 fuerit rite prosecutus? Ut si statim cum posset
[033] huthesium non levaverit nec secutus fuerit ad villas vicinas, nec ad ballivum
[034] regis, nec ad coronatores, nec ad primum comitatum ut deceret. Si postea



Notes

44. fecerit sive ceperit, V; fecerit, MA.

45. et, OB, CE, CM; (et inde wayvium, MB).

46. eum, OA, OC, MG; om., MA.

47-48. tenebitur si, MG, OC.

49. quia, MG, MA; quod, OA.

50. recusaverint, V, OC.

51. ad quot com. et infra, MG, OC.

52-53. Om., CE; et ad appellum, OB, MA, MB.

54. Om., OB, MA, MB.

55-56. secundum responsum Ricardo, MG, CM.

57. Om., OB, MA, MB.

1. Om., MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College