Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 353  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] vel vincula vel quid23 tale in ipsa interfectione recepisse: et ad hoc admittitur
[002] tam ille qui est infra ætatem quam ille qui est plenæ ætatis, dum tamen
[003] ætas minoris expectetur. Et cum ad ætatem pervenerit non habebit locum
[004] contra ipsum exceptio de secta minus24 rite facta, quin procedat appellum.
[005] Et sic videtur25 de aliis qui appellum non haberent, si appellatus præsens
[006] esset et exciperet contra personam appellantis, licet aliter videatur quod
[007] bene valet secta a quocumque et indeterminate, cum non sit qui excipiat
[008] contra illum qui sequitur. Non habet26 autem appellum femina nisi de morte
[009] viri sui inter27 brachia sua interfecti, vel28 de corpore suo proprio, per quod
[010] alicui iudici debeat lex apparens.29 Et notandum quod non est aliquis qui
[011] sequi possit versus alium30 de aliqua felonia per attornatum, dum tamen ille
[012] f.125b] qui31 queritur et sequi deberet potens sit sui, ita quod sequi possit:
[013] et si per aliquod tempus32 impotens, quod parens vel amicus pro eo
[014] sequatur propter impotentiam, cum potens effectus fuerit, cessabit attornatus:
[015] et ut videtur non debeat33 alius sequi ad34 utlagationem35 pro aliquo,
[016] nisi esset interfecto ita coniunctus parentela vel homagio quod si appellatus
[017] præsens esset iaceret inter eos appellum. Et si comitatus36 sine secta aliquem
[018] interrogaverit in comitatu ad utlagandum sine præcepto iustitiariorum
[019] erit in misericordia. Item si caute agant in comitatu examinare debent
[020] factum pro quo quis interrogandus erit,37 quia quamvis38 felonia adiciatur
[021] in appello, tamen quodlibet factum non continet sub se feloniam quamvis
[022] aliquando contineat iniuriam et transgressionem.

Item quis utlagari possit et debeat.


[024] ITEM videndum quis utlagari possit et debeat ad alicuius sectam et quis
[025] non. Et sciendum quod quilibet masculus, dum tamen sit duodecim annorum
[026] et amplius, quia omnes talis ætatis aut sunt aut esse debent in decenna
[027] vel in eo quod tantundem valet, sicut in manupastu et huiusmodi39 ut supra.

Minor non.


[029] MINOR vero et qui infra duodecim annos40 fuerit, utlagari non potest nec
[030] extra legem poni, quia ante talem ætatem non est sub lege aliqua nec in
[031] decenna, non magis quam femina, quæ utlagari non potest41 quia42 ipsa non
[032] est sub lege, id est inlaghe anglice, scilicet in franco plegio sive decenna,
[033] sicut masculus duodecim annorum et ulterius. Et ideo non poterit43 utlagari.
[034] Wayviari tamen bene potest et pro derelicta haberi, cum pro aliqua felonia



Notes

23. quod, MG, OC.

24. minoris, MG, OC.

25. videtur quod, MG, OC.

26. Om., (OB), MA, MB, CE, CM.

27. in, OB, MA.

28. vel qui, OB, MA, MB.

29. aperiens, MG, OC.

30. aliquem, CE, CM.

31. Om., OB, MA, MB.

32. tempus fuerit, V; tempus sit, CE.

33. debet, V, OB, MA, MB, CM.

34-35. pro utlagatione, OB, MA, MB.

36. vicecomes comitatus, V.

37. Om., MA, MB; est, OB.

38. gravis, MG, OC; quando, CM.

39. huiusmodi etcetera, MG, OC.

40. ætatem duodecim annorum, V, OC.

41-42. potest item nec femina potest utlagari sed potest wayviari et est ratio quia, OC, MG (-- pot. utl.).

43. potest, V, MG, Y, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College