Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 352  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] alicuius vel decennam, vel ex antiquo secutus fuerit cum decenna, non
[002] poterit se retrahere cum voluerit.

Qualiter reus criminosus sit requirendus, et si non venerit qualiter utlagandus.


[004] f.125] CUM autem quis se ita subtraxerit1 propter homicidium vel aliud
[005] crimen, de beneficio principis et gratia vocabitur quod veniat responsurus
[006] et2 ad standum recto si sit aliquis qui versus eum loquatur, alioquin non
[007] erit statim interrogandus3 sine secta alicuius, quia cum absenti4 reo5 gravia
[008] criminia intententur, sententia festinari non solet, sed advocari,6 ut requiratur
[009] non utique7 ad pœnam, sed ut potestas sit ei purgandi se si poterit. Et
[010] dabitur8 ei tempus legitimum, scilicet quinque mensium, quod est infra
[011] quintum comitatum, ad standum recto et ad respondendum appellanti de
[012] crimine ei imposito. Qui si infra tempus illud non venerit pro exlege tenebitur,
[013] cum principi non obediat neque9 legi,10 et extunc utlagabitur sicut
[014] ipse11 qui est extra legem, sicut laghelesman.12 Si autem infra tempus illud
[015] venerit et respondeat et secundum legem terræ, deducatur. Si autem post
[016] talem interrogationem infra tempus illud reversus moriatur et se nondum
[017] purgaverit, ad heredes suos13 proprios transmittit hereditatem, licet re vera
[018] culpabilis sit,14 amittit tamen catalla sua propter fugam.

Cum malefactor fugam ceperit, qualiter interrogandus erit in comitatu et de comitatu in comitatum, et qui sequi debeant et possint.


[020] CUM autem malefactor fugam ceperit, oportet quod sit qui sequatur fugientem
[021] qui15 loquatur16 de visu et auditu quod fugitivus, vel quod redeat
[022] ad pacem infra tempus præfinitum, vel quasi inobediens legi secundum
[023] legem terræ utlagetur in comitatu, et ubi17 proponat omnia verba appelli
[024] ac si fugitivus præsens esset, et adiciat in appello18 et accusatione19 sua
[025] quod si inculpatum vidisset versus ipsum loqueretur. Ad huiusmodi vero
[026] sectam faciendam non admittitur quilibet de populo nisi ad ipsum pertineat
[027] sequi propter parentelam, forte eo quod est sanguine et parentela coniunctus
[028] interfecto, et quo casu cum plures sint appellantes, propinquior parens
[029] semper præfertur remotiori. Si autem extraneus fuerit qui sequitur, admittitur
[030] ad sequendum, ut20 si homagio obligatus fuerit21 interfecto vel
[031] dominio, ut si fuit22 de manupastu vel familia interfecti, et dicat se plaga



Notes

1. retraxerit, OB, MA, MB, CE, OC, Y.

2. Om., MA, MB, OB, MG, CM, Y.

3. vocandus, V, OB, MA, MB, CE, CM.

4-5. Om., MA; abfuncti res, OB; absenti res, MB, CE, CM.

6. vocari, V; adnotari, OA.

7. utroque, OB, MA, MB.

8. datur, OB, MA, MB.

9-10. Om., OB, MA, MB, CM.

11. ille, V, Y.

12. lawelesmo(a)n, MG, OC.

13. Om., CE, Y.

14. non sit, LA, CE.

15-16. Om., OB, MA, MB.

17. ubi, OA, CE, LA, MG, Y, MA, MB, MC; nisi, OB; ibi, V, OC, CM.

18. appellatione, OB, MA, MB.

19. in accusatione, MG, OC, MC.

20. Om., OB, MA, MB.

21. fuit, V, OA, OC, Y.

22. fuerit, LA, CE, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College