Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 351  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] non respondet quis de22 manupastu suo pro aliquo delicto, nisi redierit post
[002] feloniam vel post delictum eum23 receptaverit, ut de itinere M. de Pateshilla
[003] in comitatu Herefordiæ anno regis24 Henrici quinto.> Archiepiscopi, episcopi,
[004] comites et barones, et omnes qui habent soke et sake, tol et team, et
[005] huiusmodi libertates, milites suos et proprios servientes, scilicet dapiferos
[006] et pincernas, camerarios, cocos, pistores, sub suo frithburgo25 habere debent.
[007] Item et isti suos armigeros et alios sibi servientes. Quod si cui forisfecerint
[008] ipsi domini sui habeant eos ad rectum, et si non habuerint, solvant pro eis
[009] forisfacturam. Et sic erit observandum de26 omnibus aliis qui sunt de alicuius
[010] manupastu. Quia omnis homo27 sive liber sive servus, aut est aut
[011] debet esse in franco plegio aut de alicuius manupastu, nisi sit aliquis itinerans
[012] de loco in locum qui non plus se teneat ad unum quam ad alium, vel
[013] quid habeat quod sufficiat pro franco plegio, sicut dignitatem vel ordinem,
[014] liberum tenementum, vel in civitate rem immobilem,28 et secundum leges
[015] Edwardi regis.

Ad visum de franco plegio.


[017] OMNIS29 qui est ætatis duodecim annorum facere debet sacramentum in
[018] visu franci plegii quod nec latro vult esse nec latroni consentire, et in franco
[019] plegio esse debent omnes qui terram tenent et domum, qui dicuntur husfastene,30
[020] et etiam alii qui illis deserviunt, qui dicuntur folgheres,31 quia nec
[021] debet quis a se repellere servientem suum antequam purgatus sit de omni
[022] calumnia unde prius fuerit32 calumniatus. Item de manupastu alicuius est
[023] ille et familia qui est ad victum et vestitum, vel ad victum tantum cum
[024] mercede, sicut sunt famuli domus mercenarii. Item secundum antiquam
[025] consuetudinem dici poterit de familia alicuius qui hospitatus fuerit cum
[026] alio33 per tres noctes, quia34 prima nocte dici35 poterit36 uncuth,37 secunda
[027] vero gust,38 tertia39 nocte hoghenehine.40 Et in fine notandum quod potest
[028] quis41 alium recipere in franco plegio, sicut borghyaldre,42 quando voluerit
[029] pro voluntate sua, sed non poterit illum a franco plegio dimittere cum
[030] voluerit, nec vice versa ut videtur cum quis se posuerit in francum plegium



Notes

22. pro, V, OB, MA, MB, CE, CM, MC.

23. cum, OA, LA, CE, MA, MB.

24. regni regis, LA, OC, MG, CM, MA, MB, MC.

25. fidhburgo, fidheburgo, fridihborgho, fridchborgho, fridchburgo, fridhburgo, frethingborwe, MSS.

26. pro, OB, MA, MB, CE, CM.

27. Om., OB, MA, MB, CE, CM.

28-29. immobilem. Et secundum l. E. r. omnis, V; sic, MSS.

30. housfastenter, MA; husfasten., MSS. gen.

31. folgheyres, folveris, flosheres, MSS.

32. fuit, V, OC, CM, MA, MB.

33. aliquo, OB, MA.

34. quia in, CE, MC.

37. uncuth, uncoudh, unchoud(t), uncouhd, uncoud, huchouch, onckud, untund, MSS.

35-36. Om., OB, MA, MB.

38. gest, cuth, cudh, couhd, chout, MSS.

39. et tertia, MC, CE, LA.

40. hogenhy(i)ne, hinhyne, hghenehina, howgnehine, howenhine, howenehine, MSS.

41. aliquis, MG, OC.

42. borghye aldere, V; borghysaldre, borghtyaldre, borghoyhaldere, borahydsaldre, borgheyaltere, borguholdere, MSS.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College