Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 350  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] soribus neque militibus committi debeat, sed ut carceris pœnam et inclusionem
[002] sustineat, æstimare debet vicecomes utrum in carcere recipienda sit
[003] persona an fideiussoribus tradenda, et hoc11 vel pro criminis quod obicitur
[004] qualitate et enormitate, vel propter honorem et amplissimas facultates vel
[005] pro innocentia personæ, vel pro eius dignitate qui accusatur. Sed cum pro
[006] criminis qualitate in carcerem recepti fuerint, conspiraverint12 ut ruptis
[007] vinculis aut fracto carcere evadant, amplius quam causa13 pro qua recepti
[008] sunt exposcit puniendi sunt, videlicet ultimo supplicio, quamvis ex eo
[009] crimine inveniantur innocentes propter quod impacti14 sunt in carcerem.15
[010] Sed si sit16 aliquis inter tales qui conspirationem eorum detexerit, talis a
[011] pœna liberabitur.

De criminosis qui statim fugiunt post feloniam, et tunc qualiter secta fieri debeat post tales, et quorum quidam sunt in franco plegio et quidam de manupastu alicuius.


[013] DICTUM est de illis qui præsentes sunt vel capi possunt in felonia facta in
[014] publico, pluribus astantibus et videntibus sicut in quibuscumque17 congregationibus.
[015] Sed quia sunt quidam qui statim fugiunt post feloniam et capi
[016] non possunt, statim post tales levetur huthesium et fiat post eos secta de
[017] villa in villam quousque malefactores capiantur, alioquin tota villata in
[018] misericordia regis remanebit. Qualiter autem secta fieri debeat18 quælibet
[019] patria habet suum modum, et eodem modo levetur huthesium si quis per
[020] infortunium mortuus fuerit, oppressus vel submersus vel quocumque alio
[021] f.124b] modo interfectus, dum tamen non sciatur quis sit interfector. Sed
[022] sequi non oportet in his casibus de villa in villam nec19 de terra in terram,
[023] dum tamen huthesium levatum sit, cum sit quasi captus malefactor. De eo
[024] autem qui sic fugam ceperit, diligenter erit inquirendum si fuerit in franco
[025] plegio et decenna, et tunc erit decenna in misericordia coram iustitiariis quia
[026] non habet20 ipsum malefactorem ad rectum, licet per alios ante iter captus
[027] fuerit et prisonæ liberatus, ex quo per decennam non est captus nec productus.
[028] Si autem extra francum plegium fuerit talis in aliqua villa receptatus,
[029] erit villata in misericordia nisi talis sit ille qui fugit quod in decenna et21
[030] franco plegio esse non debeat, ut magnates, milites et eorum parentes,
[031] clericus, liber homo, et huiusmodi, secundum consuetudine patriæ. Et quo
[032] casu tenebitur ille in quibusdam partibus de cuius fuerint familia et manupastu,
[033] et pro eis respondebit nisi consuetudo patriæ aliud inducat quod pro
[034] manupastu suo non debeat respondere. <Sicut in comitatu Herefordiæ, ubi



Notes

11. Om., OB, MA, MB.

12. Om., OB; conspiraverunt, MA.

13. pro causa, OB, MA, MB, CE, CM, MC.

14. impositi, MG; infracti, CM; infacti, OB.

14-15. inducti sunt in c. et imparcati, V.

14-15. inducti sunt in c. et imparcati, V.

16. Om., LA, Y (+).

17. quibusdam, OA, LA, MB; quibus, CM.

18. debet, V, OC, MG; deberet, Y.

19. ut, MA.

20. habent, V, OA, OC.

21. nec in, OA; et in, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College