Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 349  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] donec a crimine sibi imposito se purgaverit competenter vel in38 purgatione
[002] defecerit, propter quod debeat degradari. Et ideo si ut prædictum est petatur,
[003] erit liberandus curiæ christianitatis, quia non habebit rex de eo prisonam
[004] quem iudicare non potest nec clericos degradare, quia non potest ad
[005] ordines promovere, secundum39 quod prædictum est.

Cum in curia christianitatis defecerit in purgatione.


[007] CUM autem clericus sic de crimine convictus degradetur, non sequitur alia
[008] pœna pro uno delicto vel pluribus ante degradationem perpetratis. Satis
[009] enim sufficit ei pro pœna degradatio quæ est magna capitis diminutio, nisi
[010] forte convictus fuerit de apostasia, quia tunc primo degradetur et postea
[011] f.124] per manum laicalem comburatur: secundum quod contigit1 in
[012] concilio Oxoniæ celebrato a bonæ memoriæ S.2 Cantuariensi archiepiscopo,
[013] de quodam diacono qui se apostatavit pro quadam Iudea, qui cum esset per
[014] episcopum degradatus statim fuit igni traditus per manum laicalem. Si
[015] autem sit aliquis ordinarius qui in curia christianitatis clerico sic ei liberato
[016] purgationem indicere, sine accusatore3 coram eo de novo accusante, noluerit,
[017] tunc fiat ei breve ex4 parte5 domini regis in hac forma.

Si ordinarius noluerit ei purgationem indicere cum sit ei liberatus, tunc fiat ei tale breve.


[019] REX tali ordinario salutem. Audivimus quod cum quidam clericus de morte
[020] hominis rettatus vel appellatus vel indictatus coram iustitiariis nostris productus
[021] esset, et ibi vobis sicut clericus liberatus ut se coram vobis purgaret
[022] et se inde redderet innocentem si posset, non vultis ut dicitur ad purgationem
[023] procedere nisi sit aliquis qui de novo coram vobis in foro ecclesiastico
[024] versus eum prosequatur et instituat accusationem. Et quoniam per
[025] accusationem factam in curia nostra de morte illa satis habetur suspectus,
[026] et per talem diffamationem et indictamentum nihil aliud restat nisi quod
[027] coram vobis admittatur purgatio, quæ6 quidem fieri deberet si laicus esset
[028] in curia nostra si ordo impedimentum non daret, et licet nullus sequeretur
[029] nos pro pace nostra sequi deberemus,7 vobis mandamus quod secundum
[030] quod idem talis se purgaverit coram8 vobis vel non, quod vestrum fuerit
[031] exequamini. Teste etcetera.

De custodia reorum qui sunt in prisonam mittendi et qui per plegios dimittendi, et de fractione carceris.


[033] CUM autem secundum quod prædictum est non sint9 quidam in carcerem10
[034] detrudendi in levioribus criminibus, sed per plegios dimittendi si plegios
[035] dare possint, nisi tam grave scelus admisisse eum constet ut neque fideius-



Notes

38. Om., OB, MA, MB.

39. Om., OB, MA, MB.

1. accidit, V; contingit, OC, CE, MG.

2. M., CE.

3. Om., OB, MA, MB, CE, CM.

4-5. Om., OB, MA, MB.

6. qua, MG, OC.

7. debemus, CE, MB.

8. Om., MA, MB, CE, OB (+).

9. sunt, OC, CE, V.

10. carcere, OB, MA, MB, CE, CM, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College