Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 34  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] mum legentis incitat, mentem intelligentiæ præparat, memoriam artificiose
[002] reformat. Est autem hæc divisio talis, quod omnis homo aut est sui iuris,
[003] aut alieni, aut dubii, secundum quosdam, qui dicunt statum alicuius esse in
[004] suspenso, sicut de eo qui captus est ab hostibus. Sed revera absurdum esset5
[005] aliquem eodem tempore nec in patris nec in sua potestate fuisse. Quod enim
[006] dicitur, pendere6 status,7 verum est ratione futuræ fictionis8 postliminii,
[007] quod omnino separatur9 a iure. Si enim revertatur, fingitur non fuisse captus,
[008] sed inspecto10 præsenti statu numquam pendet, cum lex dicat captum
[009] ab hostibus esse servum. Igitur impossibile11 est quod filium habeat in potestate
[010] sua. Et generaliter verum est quod nulla præsentia, nulla præterita
[011] pendent.

De his qui sunt sui iuris.


[013] SUI autem iuris sunt omnes12 qui non sunt in aliena potestate. Cognitis
[014] ergo13 personis quæ sunt alieni iuris, per consequens sciri poterit omnes
[015] alias14 esse sui iuris. In potestate autem aliena sunt servi. Quæ quidem
[016] potestas dominorum in servos a15 iure gentium est,16 quæ aliquando fuit et17
[017] vitæ et necis servorum, sed nunc coartata est per ius civile, quod vita et
[018] membrum18 sunt in potestate regis, ita quod si quis servum suum occiderit,
[019] non minus punitur19 quam si alienum occideret.20 Et in hoc legem habent
[020] contra dominos, quod stare possunt in iudicio contra eos de vita et membris
[021] propter sævitiam dominorum, vel propter intolerabilem iniuriam, ut si eos
[022] destruant, quod salvum non possit eis esse waynagium21 suum. Expedit
[023] enim rei publicæ ne quis re sua male utatur. Est autem effectus huius22
[024] dominicæ potestatis quod quidquid per servum iuste adquiritur id domino
[025] adquiritur, vel quasi domino, sicut bonæ fidei possessori, vel usuario,23 vel
[026] fructuario.

De his qui sunt in potestate patrum.


[028] IN potestate autem24 patrum25 sunt filii qui nascuntur ex iusto et legitimo
[029] matrimonio. Idem in nepotibus et pronepotibus quantum ad avos et proavos
[030] paternos. Et præsumitur quis esse filius hoc ipso quod nascitur ex



Notes

5. est, OB, Y; esse, MA; esset dicere, V, MG; esset aliquem dicere, CM.

8. successionis, OB, MB.

6-7. de statu suspenso, MG, CM; pendente statu, V.

9. separatur, OA, OB, LA, MA, MB, MC, CE, Y, OC, HA; separantur, CM, MG; speratur, Azo.

10. inspecto, V, LA, Y, MG, CM, MA (corr.), Azo; insuspecto, OA, OB, OC, MB, CE, MC.

11. impossibile, MG, CM, Azo; possibile, OA, OB, OC, MA, MB, MC, CE, Y, LA, V.

12. Om., OB, MB.

13. autem, CE, MB, HA, V.

14. alios, OC, V.

15. Om., MG, CM.

16. Om., OA, LA, MC, OB, CE, Y, CM, MB (qui), (OC + est).

17. Om., MB, MG, CM; fuit vitæ et membrorum sed, OC.

18. membra, V, OC, CM, MG; membrum, OA, MA, MB, MC, LA, CE, Y; membrorum, OB.

19. punietur, V, HA, MB, CM, MG, Y.

20. occiderit, V, MB, CM, OC, HA.

21. doannagium, OA, CE; dotamagium, OB.

22. huiusmodi, OB, Y.

23. usurario, V, MA, MB, LA, CE, Y (corr. usua-), CM (corr. ususario), MG.

24. Om., OB, MA, Y; etiam, OA, OC, LA, MG, CM, MC.

25. patris, OB, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College