Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 346  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] hominis vel pro alia felonia. Et sciendum quod non nisi in prisona ipsius
[002] qui tales posset in curia sua iudicare, sicut dominus rex qui potestatem
[003] habet iudicandi de vita et membris, vel tollendi vitam vel concedendi. Ut si
[004] felo convictus fuerit pro morte hominis vel alia felonia, ultimo puniatur
[005] supplicio sicut morte vel membrorum trucatione.

De probatore.


[007] ITEM concedendi vitam vel membra, sicut dicitur de probatore, de quo
[008] nullus prisonam habere poterit nec de eo placitum habere nisi ipse39 dominus
[009] rex, cum nullus alius possit ei vitam concedere vel membra. Et hæc
[010] vera sunt nisi sit aliquis in regno qui regalem habeat40 potestatem in omnibus,
[011] sicut sunt comites41 paleys, salvo dominio domino regi sicut principi, vel
[012] si42 sit aliquis qui de concessione domini regis talem habeat libertatem, sicut
[013] soke et sake, tol, team, infangenethef et utfangenethef, qui inventus fuerit
[014] seisitus de aliquo latrocinio, sicut hondhabbende and43 bacherende, et unde
[015] f.123] qui tales habent libertates habebunt prisonam suam de talibus,
[016] quia possunt tales in curia sua iudicare.

Prisones non debent de terris suis disseisiri sed inde debent sustentari.


[018] PRISONES1 vero sic imprisonati antequam convicti fuerint de terris suis disseisiri
[019] non debent, nec2 rebus suis quibuscumque spoliari,3 sed dum fuerint
[020] in prisona debent de proprio in omnibus sustentari donec per iudicium deliberati4
[021] fuerint vel condemnati. Et si forte ante condemnationem in prisona
[022] obierint, terra remaneant heredibus et catalla remaneant parentibus et
[023] amicis, quamvis manifeste appareat quod tales forent condemnandi si
[024] iudicium expectassent, secundum quod dicitur quod si aliquis sub incerto
[025] causæ eventu in vinculis vel sub fideiussoribus decesserit, eius bona confiscanda
[026] non erunt. Nec cum quis in carcerem ductus fuerit spoliari eum
[027] bonis oportebit, sed si5 post condemnationem. Sed quoniam iniquum est
[028] quod innocentes sicut illi qui criminosi sunt6 diu inclusi detineantur in carcere,
[029] ideo ad lacrimosam querelam parentum et amicorum, de gratia domini
[030] regis fieri solet inquisitio, utrum huiusmodi imprisonati pro morte hominis
[031] culpabiles essent de morte illa vel non, et utrum appellati essent odio vel
[032] atya. Et breve de huiusmodi inquisitione nulli debet denegari. Forma7
[033] brevis talis est.8

Breve de inquisitione facienda, utrum appellati sint odio vel atya.


[035] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod per probos9 et legales homines
[036] de comitatu tuo diligenter inquiras utrum A. de N. captus et detentus



Notes

39. Om., OB, MA, MB, CE.

40. habet, CE, MG.

41. cuntes, LA, CE, CM, MC.

42. Om., OB, MA, MB.

43. et, V, OB, MB, CM; ant (aut), MG, CE, OA, OC; sic, LA, MC; om., Y.

1-3. prisones non debent de terris suis disseisiri, non debent de terris suis ubicumque spoliari, MA.

2. nec de, V, CE.

4. liberati, OB, MA, MB.

5. Om., V, Y, OC, CM.

6. non sint, V; non sunt, Y; om., OB.

7-8. Om., OB, MA, MB, CE, OC, CM.

9. bonos, MB, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College