Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 345  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] raptu fuerit appellatus, et factum recens fuerit, secundum quod multotiens
[002] videri poterit per indicia certa, ut si huthesium levatum fuerit et
[003] recenter secutum et ruptum vestimentum, et si non ruptum, sanguine
[004] tamen intinctum, tunc27 attachietur appellatus per quatuor vel sex28 vel
[005] plures si tot inveniri possint, sin29 autem, ad minus per duos quod sit
[006] etcetera, ut supra. Si autem factum recens non fuerit nec huthesium recenter
[007] levatum nec signa appareant quæ30 præsumptionem inducant, sufficit
[008] si appellatus attachiatur per duos.

De pace et plagis.


[010] f.122b] EST etiam eorum officium in appello de pace et plagis, ut si quis
[011] de pace et plagis fuerit appellatus: imprimis videnda erit plaga, et si plaga
[012] mortalis fuerit et appellatus inveniatur, statim capiatur et captus detineatur,
[013] donec sciatur utrum vulneratus convalescere possit vel non. Si autem
[014] non, et moriatur, appellati retineantur31 in prisona. Si autem convaluerit,
[015] attachietur appellatus per quatuor vel plures, secundum quod plaga fuerit
[016] maior vel minor. Si autem ibi32 fuerit mahemium, tunc per plures, et33 fiat
[017] ibi34 bona securitas. Si autem plaga simplex fuerit, tunc sufficit si35 per
[018] duos. Et si advena fuerit et ignotus et36 de longinquo veniens, peregrinus,
[019] vel si pro penuria amicorum plegios invenire non possit, eius sit plegius
[020] gaola quæ ad custodiendum deputatur et non ad puniendum.

De officio vicecomitis in appello de pace et plagis et de plagis mensurandis.


[022] CUM quis alium appellaverit de pace et plagis, videre debet coronator
[023] plagas illas, et illas mensurare cuius sint longitudinis et cuius profunditatis,
[024] sive factæ fuerint in capite sive alibi, et quibus armis. Et hæc omnia faciet
[025] irrotulari cum testimonio vicecomitis si præsens fuerit in inquisitione
[026] facienda, vel saltem in comitatu si appellum factum sit in comitatu.

Si plaga periculosa sit ponantur appellati in prisonam, nec sunt per plegios dimittendi, sed videndum in cuius prisona sint custodiendi, scilicet in prisona illius qui potestatem habet iudicandi tales.


[028] APPELLATI vero de morte hominis et de pacis et plagis periculosis statim
[029] capiantur et in prisonam detrudantur, et ibi custodiantur donec per dominum
[030] regem per plegios dimittantur vel per iudicium deliberentur, vel donec
[031] de eis petatur curia Christianitatis, si clerici fuerint, cuiuscumque ordinis
[032] vel dignitatis fuerint. Appellati vero de forcia salvo attachientur quousque
[033] appellati de facto convincantur. Sed videndum in cuius prisona debeant
[034] cum capti fuerint remanere, sive capti fuerint37 pro latrocinio vel38 morte



Notes

27. Om., OB, MA, MB.

28. quinque, OB, MA, MB.

29. si, OB, MA, MB; (si autem non, V).

30. per quæ, MA, MB.

31. detineatur, LA; detineantur, Y, MC.

32. Om., MG, CM.

33. ut, V, OB, MA, MB.

34. Om., OC, MG, CM.

35. Om., OB, MA, MB, CE, MG, CM, OC.

36. Om., V, LA.

37. sint, OB, MA, MB.

38. sive, V; sive pro, Y; vel pro, LA, MG, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College