Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 347  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] in prisona nostra de tali loco pro morte B., unde rettatus et appellatus est,
[002] rettatus sit vel10 appellatus de morte illa odio et11 atya vel eo quod inde
[003] culpabilis sit. Et si odio et atya, quo odio et qua atya, vel quis inde culpabilis
[004] sit. Et inquisitionem quam inde feceris etcetera.

Si per inquisitionem culpabilis inveniatur.


[006] ET cum vicecomes miserit inquisitionem et per inquisitionem culpabilis
[007] inveniatur, non erit ulterius per ballium dimittendus. Si autem dicat inquisitio
[008] quod per odium vel per12 atyam, et13 contineatur causa in inquisitione
[009] quo odio vel qua atya, diligenter erit causa examinanda, cum sint plures
[010] vicecomites et ballivi qui non sine causæ cognitione in huiusmodi inquisitionibus
[011] prætendunt non causam ut causam: et si sufficiens fuerit causa, per
[012] ballium dimittatur usque ad14 adventum iustitiariorum, alioquin remaneat
[013] in prisona.

De pace et plagis cum adiectione feloniæ.


[015] IN omni vero iniuria et transgressione contra pacem domini regis cum
[016] adiectione feloniæ, solet quilibet appellatus vel rettatus per plegios dimitti
[017] præterquam de morte hominis, quocumque tempore, donec imprisonatus
[018] se per inquisitionem doceat esse immunem. Nec fieri debet inquisitio de
[019] aliquo nisi de eo qui fuerit in prisona. Cum autem per inquisitionem constiterit
[020] quod imprisonatus appellatus fuerit odio vel atya, et non eo quod
[021] culpabilis sit, tunc ad præceptum domini regis committatur per ballium
[022] per breve vicecomiti directum in hac forma.

Si non sit culpabilis quod dimittatur per plegios.


[024] REX vicecomiti salutem. Quia constat nobis per inquisitionem quam tibi
[025] facere præcepimus15 et quam nobis misisti, ut sic inseratur tota forma inquisitionis
[026] etcetera, tibi præcipimus etcetera. Vel fit quandoque sic sine
[027] forma inquisitionis: Præcipimus tibi quod si A., captus et detentus in prisona
[028] nostra pro morte B. unde rettatus est vel appellatus, invenerit tibi duodecim
[029] probos et legales homines de comitatu tuo qui manucapiant habendi
[030] eum ad primam assisam etcetera, coram iustitiariis nostris ad respondendum
[031] C. de morte ipsius B. unde eum appellat, tunc eum tradas in ballio
[032] illis16 duodecim probis17 hominibus usque ad prædictum adventum iustitiariorum.
[033] Et habeas ibi nomina prædictorum duodecim18 hominum qui manuceperint19
[034] habendi eum, ut prædictum est. Teste etcetera.

Aliud breve de eodem.


[036] f.123b] VEL aliter: Si A., captus pro morte B. et imprisonatus apud talem



Notes

10. et, MG, CE, OA (corr. vel).

11. vel, OB, MA, MB.

12. Om., OC, MG, CM, Y.

13. et quod, OB, MB, MC, CE; (-- et contineatur . . . qua atya, MA).

14. Om., V, OB, MA, OC, CE, LA, Y, MC.

15. præcipimus, MB, MG, OC, MC.

16. illorum, OB, MA, MB, CE, CM, MC; ill. vel, OA.

17-18. Om., OB, MA, MB, CE, CM.

19. manuceperunt, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College