Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 342  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] se in aliquo conflictu, et aliquis sit interfectus inter tales, nec23 appareat a
[002] quo nec ex cuius vulnere, omnes dici poterunt homicidæ, et illi qui percusserunt
[003] et qui24 tenuerunt malo animo dum percussus fuit.25 Item et illi qui
[004] voluntate occidendi venerunt licet non percusserunt. Item et illi qui nec26
[005] occiderunt nec27 voluntatem occidendi habuerunt, sed venerunt ut præstarent
[006] consilium et auxilium occisoribus, quamvis aliquando eorum violentia
[007] repellatur. Item non solum tenetur ille qui percutit et occidit, verum
[008] etiam ille qui præcipit percutere et occidere, quia28 cum non sint immunes
[009] a culpa, immunes esse non debent a poena. Nec etiam ille qui cum posset29
[010] hominem a morte liberare non30 liberavit. Item fit homicidium in bello, et
[011] tunc videndum utrum bellum sit iustum vel iniustum. Si autem iniustum
[012] tenebitur occisor. Si autem iustum, sicut pro defensione patriæ, non tenebitur
[013] nisi hoc fecerit corrupta intentione.31

De officio coronatorum.


[015] CUM autem contingat homicidium fieri quandoque in domibus, quandoque
[016] in villa vel vicis, quandoque in campis extra villam et in nemoribus, et ad
[017] f.121b] coronatores pertineat de32 huiusmodi occisis, cum de33 interfectore34
[018] quis ille fuerit nesciatur, diligentem facere inquisitionem, ideo bonum
[019] est videre quale sit eorum officium in35 hac parte. Est igitur36 eorum officium,
[020] quod quam cito habuerint mandatum a ballivo37 domini regis vel a
[021] probis hominibus patriæ illius, accedere debent ad occisos sive ad vulneratos,
[022] sive ad submersos vel subito mortuos, et ad domorum fractiones et ad
[023] locum ubi dicitur thesauri fuisse inventum. Et hoc facere debent statim et
[024] sine mora aliqua, et in adventu ipsorum38 versus partes illas mandare debent
[025] quatuor vel quinque vel sex39 villis vicinis quod statim veniant coram
[026] eis,40 et per eorum sacramentum faciant inquisitionem de homine occiso,
[027] cum a coronatoribus fuerint requisiti.41

De inquisitionibus ubi occisus fuerit.


[029] IMPRIMIS scilicet ubi mortuus occisus fuerit, in domo vel in campo. Item
[030] si ad luctam vel ad tabernam vel42 aliam congregationem, et ubicumque
[031] inventus fuerit mortuus, tunc diligenter erit inquirendum qui tunc interfuerunt,
[032] sive masculus sive femina, maior vel minor, et qui illorum de facto
[033] fuerunt43 culpabiles, et qui de forcia, consilio vel præcepto, et44 qui fuerunt
[034] in causa aliqua45 illius facti.46 Et facta inquisitione diligenti, quotquot per



Notes

23. non, MG, CM.

24. Om., OB, MA, MB.

25. fuerit, V, MG, CE, OB, MA, MB.

26. non, MG, CM, OB, MA, MB; om., CE.

27. non, OB, MA.

28. et quia, OB, MA, MB.

29. possit, MG, OC.

30. et non, OB, MA, MB, MC, CE, OC, Y (+ et).

31. voluntate et intentione, V; voluntate, OB, MA, MB.

32. et, OB, MA, MB.

33-34. interfectione, OB, MA, MB.

35. Om., MG, CM.

36. enim, OB, MA, MB, CE.

37. ballivis, OB, MA, MB, CE, CM.

38. eorum, OA, OC.

39. sex de, CE, MA.

40. ipsis, V, MB.

41. inquisiti, OC, MG; (-- fu. req., CM).

42. vel ad, MA, MG, CM, OC.

43. fuerint, MA, MG, CE, CM, LA, Y, MC.

44. vel, OA, OB, MA, MB, LA, MC.

45. alia, OB, MA.

46. Om., OB, MA, MB (-- et).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College