Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 343  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] inquisitionem inventi fuerint47 culpabiles aliquo prædictorum modorum,
[002] si præsentes fuerint vel alicubi48 inveniri possint,49 statim et sine mora
[003] capiantur et vicecomiti liberentur50 et in gaolam detrudantur. Quotquot
[004] etiam51 inventi fuerint per inquisitionem in domibus vel52 ubi mortuus fuerit
[005] interfectus, licet culpabiles non fuerint, attachiandi tamen sunt usque ad53
[006] adventum iustitiariorum, et nomina plegiorum irrotulentur in rotulis coronatorum.

De attachiendo culpabiles.


[008] NEC sunt54 illi qui culpabiles inveniuntur per plegios dimittendi sine speciali
[009] præcepto domini regis, facta prius inquisitione utrum appellati sint55
[010] odio vel atya vel per verum appellum. Et breve de tali inquisitione facienda
[011] gratis debet concedi, secundum quod videri poterit in carta de libertatibus.
[012] Et non erit de aliquibus inquisitio facienda nisi tantummodo de illis qui
[013] fuerunt56 in prisona.

Si in campis vel boscis.


[015] SI autem57 in campis vel in boscis inveniatur occisus, imprimis attachientur
[016] inventores, sive masculi fuerint sive feminæ, cuiuscumque fuerint ætatis,
[017] et sive mortuus occisus fuerit ibi vel alibi ubicumque. Et si ibi occisus
[018] non fuerit secundum quod perpendi poterit per præsumptiones, et multotiens
[019] per sanguinis effusionem si plagas habuerit, statim et recenter investiganda58
[020] sunt vestigia malefactorum, et sequenda per ductum carettæ,
[021] passus equorum, et vestigia hominum, vel59 alio modo, secundum quod
[022] consultius et melius fieri possit.

Si notus vel ignotus.


[024] INQUIRATUR etiam utrum mortuus ille notus fuerit vel ignotus, et ubi nocte
[025] illa hospitatus, et secundum quod inquisitum fuerit attachientur hospites
[026] et hospitæ et tota familia in domo inventa ubi fuerit hospitatus.

Si occisor fugerit.


[028] SI autem sit aliquis qui fugerit pro huiusmodi occisis, et de quo habeatur
[029] aliqua suspicio quod culpabilis extiterit, statim accedant coronatores ad
[030] domus ipsius et diligenter inquirant quæ catalla habuerit et quæ blada in60
[031] horreo,61 si villanus fuerit, et si liber homo, quam terram liberam habuerit
[032] et quid62 valeat, sive63 bladum habuerit in terra sive non. Et cum ita inquisiverint,
[033] appretiari faciant blada et catalla sicut statim vendi possent,64 et
[034] terram liberam quantum65 valeat per annum, et liberent ea toti66 villatæ ad
[035] respondendum de pretio coram iustitiariis, salvo tamen servitio dominorum



Notes

47. fuerunt, V, OC, MA.

48. alibi, OB, MA, MB.

49. possent, V, OC, CM; poterint, Y.

50. deliberentur, V, MG.

51. Om., MA; autem, V, CE.

52. illis, V, LA, MG, CM, OC, MC.

53. Om., OB, MB.

54. etiam, MG, CM.

55. sunt, MA, CE, MC.

56. fuerint, OA, CE, MG, CM.

57. Om., OB, MA, MB.

58. in investiganda, OB.

59. et, V, CM.

60-61. Om., OB.

62-63. quidquid valeat si, MG, CM.

64. possunt, V, MA, MB.

65. quid, MG, CM.

66. totæ, V, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College