Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 341  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] motu dolore animi, se et sua liberando49 cum aliter evadere non posset, non50
[002] tenetur ad pœnam homicidii. Casu, sicut per infortunium, cum aliquis proicit
[003] lapidem51 ad avem vel animal52 et alius transiens ex insperato percutitur53
[004] et moritur, vel si quis arborem inciderit, et per casum arboris aliquis
[005] opprimatur, et huiusmodi. Sed hic erit distinguendum utrum quis dederit
[006] operam rei licitæ vel illicitæ. Si illicitæ, ut si lapidem proiciebat quis54 versus
[007] locum per quem consueverunt homines transitum facere, vel dum insequitur
[008] quis equum vel bovem, et aliquis a bove vel equo percussus fuerit, et
[009] f.121] huiusmodi, hic imputatur ei. Si vero licitæ rei operam dabat, ut si
[010] magister causa disciplinæ discipulum verberat, vel si cum quis deponebat
[011] fænum de curru, vel arborem incidebat, et huiusmodi, hic1 si adhibuit diligentiam
[012] quam potuit, scilicet respiciendo2 et proclamando, sed non nimis3
[013] tarde vel dimisse,4 sed5 tempore congruo et alte,6 et ita quod si7 aliquis8 ibi
[014] erat vel illuc veniebat posset aufugere9 et10 sibi præcavere, vel magister non
[015] excedendo modum in verberando discipulum, non imputatur ei. Sed11 si
[016] dabat operam rei licitæ et non adhibuit diligentiam debitam,12 imputabitur
[017] ei.13 Voluntate, ut si quis ex certa scientia et in assultu præmeditato,14
[018] ira15 vel odio vel causa lucri, nequiter et in felonia et16 contra pacem domini
[019] regis aliquem interfecerit. Et fit aliquando huiusmodi homicidium pluribus
[020] astantibus et videntibus, aliquando vero clanculo17 et nemine18 vidente, ita
[021] quod sciri non possit quis sit occisor, et huiusmodi homicidium dici poterit
[022] murdrum, secundum quod inferius dicetur. Pœna vero homicidii duplex,19
[023] spiritualis videlicet et corporalis. Spiritualis tollitur per pænitentiam.20 Et
[024] occidit quis alium dupliciter, quandoque lingua, quandoque facto. Lingua,
[025] ut si quis dissuadet et sic dissuadendo retrahit aliquem a bono proposito
[026] volentem alium liberare a morte, et sic quodam modo indirecte facit quis
[027] homicidium. Pœna vero homicidii commissi facto variatur. Pro homicidio
[028] vero iustitiæ iusta et recta intentione facto, non est aliqua pœna infligenda.
[029] Si sit aliquis qui mulierem prægnantem percusserit vel ei venenum dederit,
[030] per quod fecerit abortivum, si puerperium iam formatum vel animatum
[031] fuerit, et maxime si21 animatum, facit homicidium. Possunt etiam esse
[032] plures culpabiles de homicidio sicut unus, ut22 si plures rixati fuerint inter



Notes

49. deliberando, LA, Y, MC.

50. nec, MG, CM.

51. Om., OB, MA.

52. aliud animal, LA, Y, MC; aliter, MG, CM, OC.

53. concutitur, MG, CM.

54. Om., LA.

1. hoc, MG, CM; licet, OC.

2. recipiendo, OA, OB, OC, MA, MB, MG, CM, LA.

3. nihil, MG, CM.

4. remisse, LA, Y, MC.

5. si, MG, CM, OC.

6. alto, CE, OC, MG; alito, CM.

7-8. aliquid, OB, MA, MB; si aliquid, CE.

9. effugere, LA, Y, MC; aut fugere, OA, CE, CM, OB, MA; aut fugeret, MB.

10. aut, OB, MA, MB.

11-13. Om., OB, MA, MB, CE, Y.

12. Om., MG, CM, OC.

14. meditato, MG, CM; præmeditatur, OC.

15. Om., OB, MA, MB.

16. Om., OB, MA, MB.

17-18. clam nemine, LA, Y; clamdestino et nemine, MG, OC, CM (c-tine).

19. duplex est, V, Y, MB.

20. patientiam et pœnitentiam, V; inpotentiam, OB, MA, MB; smam., LA.

21. Om., OB, MA, MB, CE.

22. Om., OB, MA, MB, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College