Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 340  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] privilegium. De balena vero sufficit secundum quosdam si rex inde36
[002] habuerit37 caput et regina caudam.

De assisis regni iuratis si non observentur.


[004] EST enim gravis præsumptio contra regem et coronam et dignitatem suam,
[005] ut si assisæ statutæ et iuratæ in regno suo ad communem regni sui utilitatem
[006] non fuerint observatæ, secundum quod superius videri poterit inter
[007] capitula supradicta. Et unde transgressoribus quandoque infligitur pœna
[008] corporalis, scilicet pilloralis vel twymboralis cum infamia, secundum regni
[009] statuta, et quandoque pœna pecuniaria, et quandoque villæ abiuratio,38
[010] secundum diversitatem delictorum.

De crimine homicidii et qualiter dividitur.


[012] EST etiam inter alia crimina crimen capitale39 quod in parte tangit ipsum
[013] regem, cuius pax infringitur, et in parte privatam personam, quæ nequiter
[014] et contra pacem domini regis occiditur. Et unde imprimis videndum de
[015] homicidio, quid sit homicidium, et unde dicatur, quæ eius species, et qua
[016] pœna homicidiæ puniantur. Et40 est homicidium hominis occisio ab homine
[017] facta. Si enim a bove, cane, vel alia re, non dicetur proprie homicidium. Est
[018] enim dictum homicidium ab homine et cædo, cædis,41 quasi hominis cædium.
[019] Species homicidii sunt plures, nam aliud spirituale, aliud corporale. De
[020] spirituali vero ad præsens non est hic42 dicendum. Sed corporale est quo
[021] homo occiditur corporaliter, et hoc dupliciter committitur, lingua vel
[022] facto. Lingua tribus modis, scilicet præcepto, consilio, defensione sive43
[023] tentione.44 Facto quatuor modis, scilicet iustitia, necessitate, casu et voluntate.
[024] Iustitia, ut cum iudex vel minister45 reum iuste damnatum occidit.
[025] Istud autem homicidium si sit ex livore vel delectatione effundendi humanum
[026] sanguinem, licet ille iuste occidatur, iste tamen peccat mortaliter
[027] propter intentionem corruptam. Si vero hoc fiat ex amore iustitiæ, nec46
[028] peccat iudex ipsum condemnando ad mortem, et præcipiendo ministro ut
[029] occidat eum, nec minister si missus a iudice occidit47 condemnatum. Et
[030] peccat uterque si hoc fecerint iuris ordine non servato.48 Necessitate, quo
[031] casu distinguendum erit utrum necessitas illa fuit evitabilis vel non. Si
[032] autem evitabilis et evadere posset absque occisione, tunc erit reus homicidii.
[033] Si autem inevitabilis, quia occidit hominem sine odii meditatione in



Notes

36. Om., LA, Y.

37. habeat, MG, OC, CM, MC, LA, Y.

38. abiurationem, OB, MB, Y, MG, CM, OA, OC; ambutionem, MA; sic, LA, MC.

39. Om., OB, MA, MB.

40. Om., OB, MA, MB, Y.

41. dis, OC, MB, MG, CM, LA, Y.

42. Om., V, CE, CM, OB, MA, MB.

43. vel, OB, MA, MB.

44. tentione, OA, OB, OC, MG, CM, Y (corr. con-), LA; contentione, CE, MC; intentione, MA; in contentione, MB; tuitione, V.

45. iustitiarius vel minister, V; iustitiarius reum, OB, MA, MB.

46. non, V, MG, CM.

47. occidat, V, CE, MB, MC.

48. observato, LA, Y, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College