Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 339  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] terram fodere, sed si alterius rei tunc operam sumebat, et fortuna aliud
[002] dedit. Cum igitur thesaurus in nullius bonis sit, et antiquitus de iure naturali
[003] esset inventoris, nunc de iure gentium efficitur ipsius11 domini regis.
[004] Et alia quædam quæ in nullius bonis esse dicuntur, sicut wreccum maris,
[005] grossus piscis, sicut sturgio et balena, et aliæ res quæ dominum non habent,
[006] sicut animalia vagantia quæ nullus sequitur, petit, vel advocat, et quæ sunt
[007] domini regis propter suum privilegium, et eorum quibus ipse12 rex concesserit13
[008] talem libertatem.14 Et unde15 videndum quid dici debeat wreccum.

Quid sit wreccum, et de grosso pisce, scilicet sturgio et balena.


[010] ET sciendum quod wreccum dici poterit quasi16 derelictum, ut si quid17
[011] navis levandæ18 causa a nave proiectum fuerit ab19 aliquo21 sine20 animo
[012] retinendi vel repetendi, id22 proprie dici poterit23 wreccum, cum res proiecta
[013] habita sit pro derelicta, et si habita sit pro derelicta videri poterit per præsumptiones,
[014] ut si liber proiectus fuerit, utrum inveniatur clausus vel apertus,
[015] cum commode claudi possit et bene, et sic de similibus. Item magis
[016] proprie dici poterit wreccum si navis frangatur et de qua nullus vivus
[017] evaserit,24 et maxime si dominus rerum submersus fuerit, et quidquid inde
[018] ad terram venerit erit domini regis, nec aliquis alius a domino rege aliquid
[019] inde vindicare poterit vel habere, quamvis prope25 litus maris prædia possederit,
[020] nisi de wrecco habendo speciali gaudeat privilegio. Et quod huiusmodi
[021] dici debeant26 wreccum verum est nisi ita sit quod verus dominus
[022] aliunde veniens per certa indicia et signa docuerit res esse suas, ut si canis
[023] vivus inveniatur et constare possit quod talis sit dominus illius canis,27 præsumetur
[024] ex hoc illum esse dominum illarum rerum. Et eodem modo si certa
[025] signa apposita fuerint mercibus et rebus. Et28 ea quæ dicta sunt locum
[026] habent si res in litore maris inveniantur,29 et illud idem si prope litus vel
[027] longius in mare, dum tamen constare possit in veritate quod in litore
[028] essent applicandæ. Sed30 quid si in mari longius a litore inveniantur,31 ita
[029] quod constare non possit ad quam terram vel regionem esset32 applicandæ?33
[030] Tunc quidquid ita inventum fuerit erit inventoris, eo quod in nullius
[031] f.120b] bonis esse dicatur, et dicitur a nautis lagan, et quod ideo occupanti
[032] conceditur, quia non est aliquis qui inde privilegium habere possit, rex
[033] non magis quam privata persona, propter incertum rei eventum. De sturgione
[034] vero34 ita observatur, quod35 rex illum habebit integrum propter suum



Notes

11. Om., CE, MA; illius, CM.

12. Om., OB, MA, MB, CE.

13. concessit, OB, MA, MB.

14. libertatem aut privilegium, V.

15. Om., LA, CM.

16. tamquam, LA, Y, MC.

17. quis, OB, MA.

18. alleviandæ, LA, Y.

19-21. absque, MA.

19-20. Om., OB, MB.

22. illud, OB, MA.

23. potest, LA, Y, MC.

24. evasit, OB, MA, MB.

25. Om., CE; ipse, OB; propositus, MA.

26. debeat, OB, MA, MB.

27. Om., OB, MA, MB, CE.

28. Om., OB, MA, MB.

29. inveniatur, OB, MA, MB.

31. inveniatur, OB, MB.

30-33. Om., MA.

32. essent, OB, MB.

34. nec, MG, CM.

35. quia, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College