Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 33  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] et defendant43 patriam et populum dei. Sunt etiam sub rege liberi homines
[002] et servi et44 eius potestati subiecti,45 et omnis46 quidem sub eo, et ipse sub
[003] nullo nisi tantum sub deo.

Rex non habet parem.


[005] PAREM autem non habet rex47 in regno suo, quia sic amitteret præceptum,
[006] cum par in parem non habeat48 imperium. Item nec multo fortius49 superiorem,
[007] neque potentiorem habere debet, quia sic esset inferior sibi subiectis,
[008] et inferiores pares esse non possunt potentioribus. Ipse autem rex non
[009] debet esse sub homine sed sub deo et sub lege, quia lex facit regem.50 Attribuat
[010] igitur51 rex legi, quod lex attribuit ei, videlicet dominationem et potestatem.
[011] Non est enim rex ubi dominatur voluntas et non52 lex. Et quod sub
[012] lege esse debeat, cum sit dei vicarius, evidenter apparet ad similitudinem
[013] Ihesu Christi, cuius vices gerit in terris. Quia verax dei misericordia, cum
[014] ad recuperandum53 humanum genus ineffabiliter ei multa suppeterent,
[015] hanc potissimam elegit viam, qua54 ad destruendum opus diaboli non virtute
[016] uteretur potentiæ sed iustitiæ ratione. Et sic esse voluit55 sub lege, ut
[017] eos qui sub lege erant redimeret. Noluit enim uti viribus, sed56 iudicio. Sic
[018] etiam beata dei genetrix, virgo Maria, mater domini, quæ57 singulari priveligio
[019] supra legem fuit pro ostendendo tamen58 humilitatis59 exemplo legalibus
[020] subdi non refugit institutis. Sic ergo rex, ne60 potestas sua maneat
[021] infrenata. Igitur non debet esse maior eo in regni suo in exhibitione iuris,61
[022] minimus autem esse debet, vel quasi, in iudicio suscipiendo62 si petat.63 Si
[023] autem ab eo petatur, cum breve non currat contra ipsum, locus erit supplicationi,
[024] quod factum suum corrigat et emendet, quod quidem si non
[025] f.6] fecerit, satis sufficit ei ad pœnam, quod deum expectet ultorem.
[026] Nemo quidem1 de factis suis præsumat2 disputare,3 nec multo fortius contra
[027] factum suum venire.

Alia divisio personarum, quod aut sunt sui iuris aut alieni aut dubii.


[029] DICTUM est supra de statu personarum. Nunc supponenda est alia divisio,
[030] ut per divisiones facilius4 tradatur doctrina, partitio enim sive divisio ani-



Notes

43. defendent, OB, CM, HA.

44. Om., MG, CM, HB.

45. subditi, LA, MB.

46. quas, MG, CM.

47. Om., OA, LA, OC.

48. habet, OB, MA, MG, P; om., MB.

49. fortius in, MA, CE, Y, OB (corr. nec); fortiorem, MB; fortius inferior in, HA.

50. rex facit legem, MG, CM; lex facit legem, MB.

51. Om., OC, CM, MG, P.

52. non est, CM, P.

53. reparandum, OC, OD, LA, MG, CM, P, V.

54. quasi, V; quo, MG, P; quæ, CM; quam, MC.

55. debuit, MG, CM.

56. sed ratione et, V, HA; sed ratione, OD.

57. qui, OB, MA, Y, HB.

58. Om., MA; cum, MG, HA.

59. humanitatis, OB, MB; humilitatem (eius legalibus), MG, CM.

60. neque, OC, MB, Y.

61. legis, MG, CM.

62. suspiciendo, CM, MA (corr.).

63. petit, OB, MB.

1. enim, MG, CM.

2. Om., MB, OB, Y.

3. disputare debet, OB, Y.

4. facilior, V, LA, MG, HA, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College