Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 338  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tus, si warantum non37 habuerit, pro38 voluntate regis iudicium sustinebit.
[002] Et39 si warantum habuerit40 et warantizaverit, liberabitur et tenebitur
[003] warantus. Si autem cum41 warantum nominaverit42 subtraxerit se warantus,
[004] exigendus erit et utlagandus. Sed ille qui captus est, non erit propter hoc
[005] dimittendus nec liberabitur nisi quod culpabilis non sit posuerit se super
[006] patriam, et si forte cum venerit de warantia ei defecerit, bene poterit inter
[007] eos ad duellum perveniri. Est et aliud genus criminis quod sub nomine falsi
[008] continetur et tangit coronam domini regis, et ultimum inducit supplicium,
[009] sicut de illis qui falsam fabricant monetam, et qui de43 non reproba faciunt
[010] reprobam, sicut sunt retonsores denariorum, qui cum sint in seisina44 sæpius
[011] non contingit ipsos liberari per waranti vocationem. Socios autem et
[012] coadiutores et ministros habere possunt in hoc opere, quos si appellare
[013] voluerint audientur.

De occultatione thesauri.


[015] EST inter cetera gravis præsumptio contra regem et dignitatem et coronam
[016] suam, quæ45 quidem est quasi crimen furti, scilicet occultatio thesauri inventi
[017] fraudulosa. Ut si quis accusatus fuerit quod thesaurum invenerit,
[018] scilicet argentum vel aurum vel aliud genus metalli, quocumque loco, cum
[019] super hoc fuerit apud bonos et graves diffamatus per patriam, statim
[020] f.120] attachietur quod sit coram iustitiariis in adventu eorum, ubi si
[021] negaverit se1 aliquid invenisse, poterit veritas per patriam declarari, et cum
[022] non2 sit de aliquo seisitus, poterunt3 tamen contra ipsum4 esse præsumptiones
[023] probabiles, quibus standum erit donec per patriam probetur contrarium.
[024] Poterunt autem tales esse præsumptiones, ut si solito ditius se
[025] habuerit in vestibus et5 aliis ornamentis, cibis et potibus et6 huiusmodi, qui
[026] cum super hoc convictus fuerit, erit gaolæ committendus, et postea graviter
[027] pro voluntate domini regis redimendus. Et non refert quo loco huiusmodi
[028] thesaurus inveniatur secundum tempora moderna, licet aliter hoc antiquitus
[029] fuerit observatum. Est autem thesaurus quædam vetus depositio pecuniæ
[030] vel alterius metalli cuius non extat7 modo memoria, ut iam dominum
[031] non habeat, et sic fit8 eius qui invenerit ut non alterius sit. Alioquin si quis
[032] aliquid lucri causa vel metus vel custodiæ recondiderit sub terra, non erit
[033] thesaurus cuius etiam9 furtum fit.10 Thesaurus donum fortunæ creditur,
[034] et nemo servorum opera thesaurum quærere debet nec propter thesaurum



Notes

37. Om., OB, MA.

38-40. Om., OB, MA, MB.

39. Om., LA, Y, MC.

41. Om., OB, MA, MB, CE.

42. nominaverit et, OB, MA, MB; nom. qui, CE.

43. de re, V.

44. seisinam, MG, CM.

45. quod, OB, MA, MB.

1. Om., OB, MA, MB.

2. Om., MA, MB.

3. poterit, V, OC.

4. eum, OB, MA, MB, CE.

5. et in, V, OB, MA.

6. et aliis, LA, Y, MC.

7. existat, MA, CE; extitit, OC.

8. erit, OB, MA, MB; om., LA; de iure naturali fit, V; sit, CE, CM.

9. autem, MC, LA.

10. sit, CE, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College