Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 337  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quod cum ipse appellatus veniret coram ipso appellante et staret inter
[002] plures, ipsum28 non cognovit nec scivit ipsum ab aliis discernere. Poterit
[003] etiam plura alia petere sibi allocari, de die et hora et variatione, et aliis
[004] pluribus, secundum quod inferius dicetur de appellis. Ad exceptiones istas
[005] oportet quod appellans respondeat ad singulos articulos per ordinem, ut sic
[006] remaneat appellum ad iudicium. Et tunc videndum quis possit et debeat
[007] iudicare. Et sciendum quod non ipse rex, quia sic esset in querela propria
[008] actor et iudex in iudicio vitæ et membrorum et exheredationis, quod quidem
[009] non esset si querela esset aliorum. Item iustitiarius non, cum in iudi-
[010] f.119b] ciis personam domini regis cuius vices gerit repræsentet. Quis
[011] ergo iudicabit? Videtur29 sine præiudicio melioris sententiæ quod curia et
[012] pares iudicabunt, ne maleficia remaneant impunita, et maxime ubi periculum
[013] fuerit vitæ et membrorum vel exheredationis, cum ipse rex pars actrix
[014] esse debeat in iudicio. Sed in hac parte ut videtur erit distinguendum quale
[015] sit factum de quo proponitur appellum, utrum scilicet sit30 ibi felonia vel
[016] transgressio, quia quælibet transgressio dici non debet felonia, quamvis e
[017] converso. Si autem ibi fuerit felonia, tunc iudicanda sunt verba appelli,
[018] ordo et processus, ut sciri possit si inter appellantem et appellatum iungi
[019] possit duellum, quia31 si ad appellum accusantis paratus esset appellatus
[020] sine responsione vadiare duellum, præcedere deberet examinatio ut prædictum
[021] est. Et si sine examinatione contra iustitiam esset vadiatum, per
[022] examinationem posset devadiari. Si autem tale sit factum quod debeat32 ibi
[023] magis transgressio quam felonia denotari remanebit duellum, sed tunc33
[024] videndum utrum transgressio illa quæ tangit regem gravis fuerit vel levis,
[025] sive sibi, sive uxori et34 pueris. In suis vero poterit rex iniuriari. Si autem
[026] levis fuerit transgressio quæ pœnam infligat pecuniariam tantum et levem,
[027] bene possunt iustitiarii sine paribus iudicare. Si autem gravis fuerit et
[028] proxima exheredationi, quod redemptionem inducat, ibi debent pares iustitiariis
[029] associari, ne ipse rex per seipsum vel iustitiarios suos35 sine paribus
[030] actor sit et iudex.

De crimine falsi et suis speciebus.


[032] EST et aliud genus criminis læsæ maiestatis quod inter graviora numeratur,
[033] quia ultimum inducit supplicium et mortis occasionem, scilicet crimen falsi,
[034] in quadam sui specie, et quod tangit coronam domini36 regis, ut si aliquis
[035] accusatus fuerit vel convictus quod sigillum domini regis falsaverit, consignando
[036] inde cartas et brevia, vel si cartas confecerit et brevia et signa
[037] apposuerit adulterina, quo casu si quis inde inveniatur culpabilis vel seisi-



Notes

28. eum, MA, MB, CE; om., OB.

29. videtur quod, OB, MA, MB.

30. Om., OB, MA, MB.

31. quod, MG, CM.

32. Om., OB, MA, MB.

33. Om., OB, MA, MB, CE.

34. sive, MG, CM, OC.

35. Om., MG, CM, OC.

36. ipsius domini, V, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College