Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 335  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] dum tamen accusatus attachietur usque ad ætatem accusantis. Et hoc dico
[002] dum tamen sit ille qui accusat integræ famæ et non criminosus, quia criminosi
[003] ab omni accusatione repelluntur, ut si accusans33 fuerit latro cognoscens
[004] vel utlagatus, vel aliquo genere feloniæ convictus vel convicendus. Nec
[005] etiam admittuntur ad accusationem in crimine læsæ maiestatis aliquo casu
[006] conspiratores34 vel crimini consentientes, et in hoc casu35 pertinet actio tota
[007] ad accusantem et ad ipsum regem. Continet etiam sub se crimen læsæ
[008] maiestatis crimen falsi, quod quidem multiplex est, ut si quis falsaverit
[009] sigillum domini regis vel monetam reprobam fabricaverit, et huiusmodi,
[010] secundum quod inferius dicetur. Si sit aliquis qui alium noverit esse inde
[011] culpabilem vel in aliquo criminosum, statim et sine aliquo intervallo accedere
[012] debet ad36 ipsum regem37 si possit, vel mittere si venire non possit,38
[013] vel39 ad aliquem regis familiarem, et omnia ei manifestare per ordinem.
[014] Non enim debet morari in uno loco per duas noctes vel dies antequam personam
[015] regis videat, nec debet ad aliqua negotia quamvis urgentissima se
[016] convertere, quia40 vix permittitur ei quod retro aspiciat. Quod autem si
[017] ad41 tempus dissimulaverit et subticuerit,42 quasi consentiens et assentiens,
[018] erit seductor domini regis manifestus, sive accusatus proprius fuit43 homo
[019] vel alienus. Et si post intervallum accusare velit, non erit44 de iure audiendus
[020] nisi docere possit se fuisse iustis rationibus impeditum. Si quis autem
[021] de hoc crimine fuerit diffamatus,45 tunc videndum erit utrum appareat
[022] accusator vel non. Si autem nullus appareat nisi sola fama, quæ tamen46
[023] apud bonos et graves oriatur, hic salvo attachiabitur per salvos et securos
[024] plegios, vel si plegios non habuerit, per carceris inclusionem, donec de
[025] crimine sibi imposito veritas inquiratur. Et si condemnandus fuerit, ultimum
[026] sustinebit supplicium cum pœnæ aggravatione corporalis et omnium
[027] bonorum amissione, et heredum suorum perpetua47 exheredatione, ita48
[028] quod nec ad hereditatem paternam nec49 maternam admittuntur.50 Est enim
[029] tam grave crimen51 istud quod vix permittitur heredibus quod vivant. Et
[030] si aliquando forte52 ad successionem admittantur tales, hoc magis erit de
[031] gratia quam de iure. Si autem appareat accusator, tunc primo capiatur ab
[032] eo securitas de prosequendo, et si plegios non habuerit, sufficit pro securitate
[033] sola fidei datio, et hoc ideo quia si ad plegios inveniendos districte
[034] f.119] teneretur, alii se abstinerent a consimili accusatione. Facta igitur
[035] securitate de prosequendo ut prædictum est, statim capiatur accusatus et



Notes

33. accusatus, MA, MB, Y.

34-35. Om., MG, CM.

38. poterit, MG, CM.

36-37. Om., OC, MG, CM.

39. Om., OB, MA, MB, Y.

40. quia enim, OC, MG, CM.

41. Om., LA, CE, OB, MA, MB.

42. substituerit, OB, MA, CE, MG, CM, OC.

43. fuerit, V, Y, LA, MA, MC.

44. est, MC, LA.

45. defamatus, MG, OC, CM; accusatus, LA, MC.

46. tantum, V; cum, MA, CM, MG; tum, OC.

47. Om., OB, MA, MB, MG, CM, OC.

48-50. Om., MG, CM.

49. vel, V, CE; nec ad, OB.

51. Om., OB, MA, MB.

52. Om., CE, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College