Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 334  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] eadem verba scribatur ballivis de Romenal,12 ballivis de Heya, ballivis de
[002] Dovre,13 et ballivis de Sandewyz,14 ita quod quilibet istorum15 portuum16
[003] habeat litteras17 per se in prædicta forma. Et quoniam18 sæpius contentio
[004] est inter homines prædictorum portuum, et homines de Gernemue19 et de
[005] Donewyz,20 fiat breve vicecomiti Norfolciæ et Suffolciæ in hac forma.

Breve vicecomiti Norfolciæ et Suffolciæ quod scire faciat hominibus de Gernemue et Donewyz.


[007] REX vicecomiti Norfolciæ et Suffolciæ salutem. Scias21 quod summoneri22
[008] fecimus ad talem diem apud Shipweye omnia placita de quinque portubus
[009] sicut teneri debent et solent coram iustitiariis apud Shipweye. Et ideo tibi
[010] præcipimus quod hoc scire23 facias hominibus de Gernemue et ballivis de
[011] Donewyz, ita quod si aliquis conqueri voluerit de aliquo qui sit de libertate
[012] vel infra libertatem quinque portuum, tunc sit apud Shipweye coram præfatis
[013] iustitiariis nostris querelam suam propositurus et iustitiam inde recepturus.
[014] Teste etcetera.

De crimine læsæ maiestatis.


[016] CUM sint quædam crimina capitalia quæ corporalem pœnam inducunt,
[017] quandoque ultimum supplicum, quandoque membrorum truncationem,
[018] secundum quod fuerint24 maiora vel minora, et quorum quædam sunt pub-
[019] f.118b] lica et quædam privata, et publicorum quædam maiorem25
[020] pœnam inferunt propter personam contra quam præsumitur, sicut est
[021] crimen læsæ maiestatis, ut si contra personam ipsius regis sit præsumptum,
[022] quod quidem crimen omnia alia crimina excedit quoad pœnam, ideo primo
[023] dicendum est26 de hoc crimine læsæ maiestatis. Habet enim crimen læsæ
[024] maiestatis sub se multas species, quarum una est ut si quis ausu temerario
[025] machinatus sit in mortem regis, vel aliquid egerit vel agi27 procuraverit ad
[026] seditionem28 domini regis vel exercitus sui, vel procurantibus auxilium et29
[027] consilium præbuerit vel consensum, licet id quod in voluntate habuerit30 non
[028] perduxerit31 ad effectum. Ad accusationem vero huius32 criminis admittitur
[029] quilibet de populo, liber homo et servus et minor infra ætatem constitutus,



Notes

12. Romenale, Remenale, Romevale, Romevallis, MSS.

13. Dovere, Dowere, Daure, MSS.

14. Sandewiche, Sandwiche, Saundwiz, Sandwic, MSS.

15. ipsorum, OC; eorum, V, OA, CE.

15-16. istarum partium, CM.

15-16. istarum partium, CM.

17. Om., OB, MA, MB, CE, Y.

18. quia, MG, CM; quam, OC.

19. Gernemuewe, Goriewe, Jernemwe, Jernemue, MSS. var.

20. Dunwyche, Dunewyz, Sandewico, Sandewyz, Audewyche, MSS. var.

21. sciatis, V, OB, MA, MB, Y.

22. summonitionem, OC, CE.

23. sciri, V, MA; scire, OA, LA, CE, OB, Y, OC, MC, MG, CM.

24. fuerunt, MA, MG.

25. maiorem habent, MG, CM.

26. Om., LA, Y, OC, MG, CM, CE, MC.

27. egi, OB, MA, MB.

28. seductionem, MG, CM.

29. vel, MG, CM; om., OA, LA, OB, MA, MB, CE, Y, OC.

30. habuit, OA, OC; haberent, MA.

31. perduxit, OC, MG; produxerit, OA, OB, MB, CE; produxit, MA.

32. huiusmodi, MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College