Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 333  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] et molestant. De catallis extraneorum de potestate regis Franciæ existentium
[002] dum rex fuit in Wasconia, quo devenerunt etcetera. De denariis captis
[003] pro60 defaltis61 per ballivos62 de his qui non venerunt ad summonitionem
[004] vicecomitis, quis eos63 ceperit et quantum. De his qui levaverunt warennam
[005] sine sufficienti waranto. De his qui manuceperunt habendi aliquem
[006] coram iustitiariis in adventu ipsorum, et non habuerunt eum64 primo die.
[007] De his qui traxerunt65 brevia et alteri parti vendiderunt, per quod dominus
[008] rex amisit id quod ad ipsum inde pertinebat. De thesauris inventis.

Breve de generali summonitione ad itinerandum apud Shipweye in comitatu Cantiæ infra libertatem quinque portuum.


[010] REX dilectis et fidelibus suis ballivis de Hastinges salutem. Præcipimus
[011] vobis quod omni occasione postposita sitis apud Shipweye66 ad talem diem
[012] coram dilectis et fidelibus nostris talibus, et illuc tunc venire faciatis viginti
[013] quatuor de legalioribus et discretioribus baronibus de Hastinges et alios,
[014] sicut venire solent et debent, ad placitum de Shipweye, ad respondendum
[015] coram præfatis iustitiariis nostris de capitulis subscriptis. De veteribus
[016] placitis coronæ quæ alias fuerunt coram iustitiariis67 apud Shipweye et non
[017] f.118] fuerunt terminata. De novis placitis coronæ quæ infra libertatem
[018] vestram emerserunt tempore pacis, postquam iustitiarii ultimo itineraverunt
[019] apud Shipweye. De his qui fuerunt in misericordia etcetera. De ecclesiis
[020] etcetera. De assisis pannorum etcetera. De eschætis etcetera. De illis
[021] qui robbaverunt in terris vel1 aqua post pacem clamatam. De2 purpresturis3
[022] etcetera. De mensuris etcetera. De vinis venditis etcetera. De thesauro etcetera.
[023] De4 catallis Francorum etcetera.5 De falsonariis etcetera. De burgatoribus
[024] etcetera. De mercatis etcetera. De6 cambio etcetera.7 De fugitivis
[025] etcetera. De mercede etcetera. De novis consuetudinibus etcetera. De defaltis
[026] etcetera. De gaolis etcetera. De rapinis etcetera. De navibus captis in
[027] guerra et traditis per Willelmum de Wroteham,8 cui tradebantur et quis
[028] illas habeat9 vel quid de illis actum sit. De illis qui vendiderunt naves vel
[029] mæremium ad naves faciendas inimicis patris domini10 regis11 et suis contra
[030] prohibitionem patris ipsius domini regis. Faciatis etiam venire coram
[031] eisdem iustitiariis nostris ad præfatum terminum, omnia placita et omnia
[032] attachiamenta quæ venire et terminari debent et solent coram iustitiariis
[033] placita tenentibus apud Shipweye. Teste etcetera. Eodem modo et per



Notes

62. ballivos et, OB, MA, MB.

60-61. per defaltam, MG, CM.

63. eorum, OB, MA, MB, Y, MC, CE.

64. Om., OB, MA, MB, MG, CM.

65. retraxerunt, V, Y.

66. Skipweye, Schipweye, Schippeweye, Scippeweye, Schyppeweye, Schepwaye, Skipweye, MSS.

67. iustitiariis nostris, MG, CM, OC.

1. vel in, V, OC, OB.

2-3. Om., MG, CM.

4-5. Om., MG, CM.

6-7. Om., OA.

8. Wroham, Rocham, Wrocham, MSS. var.

9. tradidit, MG, CM.

10-11. Om., MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College