Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 32  Next    

Go to Volume:      Page:    




De hermaphrodito.


[002] HERMAPHRODITUS comparatur masculo tantum vel feminæ tantum secundum
[003] prævalescentiam sexus incalescentis.

De manumissione.


[005] ITEM qualiter servi efficiantur liberi per manumissionem, et quis possit
[006] manumittere et quis non, dicetur plenius infra de actionibus et servis
[007] fugitivis.

Quod nulla acceptio personarum apud deum est, tamen apud homines, quia quidam principantur in terris in rebus spiritualibus, et quidam in temporalibus.


[009] f.5b] LIBERORUM autem hominum quorumcumque nulla est acceptio apud
[010] deum nec etiam servorum, quia non est31 personarum acceptor deus, quia
[011] quantum ad deum qui maior est fiat32 tamquam minor, et qui præcessor fiat
[012] tamquam ministrator. Apud homines vero est differentia personarum, quia
[013] hominum quidam sunt præcellentes et prelati et aliis principantur: dominus33
[014] papa34 in rebus spiritualibus quæ pertinent ad sacerdotium, et sub eo
[015] archiepiscopi, episcopi, et alii prelati inferiores. Item in temporalibus35
[016] imperatores, reges, et principes in his quæ pertinent ad regnum, et sub eis
[017] duces, comites et barones, magnates sive vavasores, et milites, et etiam
[018] liberi et villani, et diversæ potestates sub rege constitutæ. Comites videlicet
[019] qui36 a comitatu sive a societate nomen sumpserunt, qui etiam dici possunt
[020] consules a consulendo. Reges enim tales sibi associant ad regendum populum
[021] dei, ordinantes eos magno honore et37 potestate et nomine quando concingunt38
[022] eos gladiis, id est ringis gladiorum.

Quid sint ringæ.


[024] RINGÆ enim dicuntur ex eo quod renes girant,39 id est circumdant, et unde
dicitur, Accingereattingere, CE, MG. [025] gladio tuo etcetera. Et ringæ cingunt renes talium ut
[026] custodiant se ab incestu luxuriæ, quia luxuriosi et incestuosi deo sunt
[027] abominabiles.

Quid significat gladius.


[029] GLADIUS autem significat41 defensionem regni et patriæ. Sunt et42 alii
[030] potentes sub rege, qui barones dicuntur, hoc est robur belli. Sunt etiam alii
[031] qui dicuntur vavasores, viri magnæ dignitatis. Vavasor enim nihil melius
[032] dici poterit quam vas sortitum ad valetudinem. Sunt etiam sub rege milites,
[033] scilicet ad militiam exercendam electi, ut cum rege et supradictis militent,



Notes

31. Om., OA, LA, MB, CE, Y, OB (+), OC (+).

32. sit, LA, CM, MG.

33. ut dominus, OB; sicut dominus, MG, CM.

34. papa videlicet, V, LA, OC, HA, MC.

35. temporalibus sunt, V; temporalibus etiam, OB, MA, MB, Y.

36. quia, V, OB, MA, Y.

37. id est, OB, MA, MB, Y.

38. accingunt, V; contingunt, OB, LA, Y, MC, CM, MG; (* con) cingunt, MA; attingunt, HA.

39. gerant, MA, MG; rigant, OC.

41. signat, MSS. var.

42. etiam, OB, MA, MC, MG; autem, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College