Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 329  Next    

Go to Volume:      Page:    




De sacramento duodecim militum electorum ad dicendum veredictum in placito coronæ.


[002] HOC11 auditis iustitiarii quod veritatem dicam de hoc quod a me interrogabitis12
[003] ex parte domini regis, et fideliter faciam id quod mihi præcipietis ex
[004] parte domini regis, et pro aliquo non omittam, quin ita faciam pro posse
[005] meo, sic me deus adiuvet et hæc sancta. Et post eum iurabit quilibet aliorum
[006] separatim et per se, ita:13 Tale sacramentum quale A. primus iurator scilicet
[007] hic iuravit, ego tenebo ex parte mea, sic me deus adiuvet et hæc sancta.
[008] Et cum ita iuraverint omnes, legantur eis capitula per ordinem, de quibus
[009] coram iustitiariis respondebunt. Quibus auditis, statim dicatur eis quod de
[010] quolibet capitulo, separatim et per se sufficienter, distincte et aperte respondeant
[011] in veredicto suo, et illud habeant ad certum diem. Et secreto14
[012] dicatur eis quod si sit aliquis in hundredo vel wapentakio suo qui male
[013] creditus sit de maleficio aliquo, illum15 statim capiant16 si possint. Si autem
[014] non, tunc secreto habere faciant iustitiariis nomen talis, et omnium illorum
[015] qui male crediti sunt17 in quædam cedula, et præcipietur vicecomes quod
[016] illos statim capiat et captos venire faciat coram iustitiariis, ut18 iustitiarii de
[017] his faciant iustitiam.19 Capitula vero20 quæ illis duodecim proponenda sunt,
[018] quandoque variantur secundum varietatem temporum et locorum, et quandoque
[019] augentur, quandoque minuuntur. Sed tamen21 aliquid dicatur de
[020] capitulis exempli causa qualiter per ordinem proponuntur.

Capitula de quibus duodecim respondebunt.


[022] IMPRIMIS de veteribus placitis coronæ quæ alias fuerunt coram iustitiariis,
[023] f.116b] et non fuerunt terminata.22 De novis placitis coronæ quæ postea
[024] emerserunt, per quod notari23 poterit per capitula ista quod non erit quærendum
[025] de placitis illis quæ emerserunt ante aliud iter iustitiariorum, et
[026] quæ coram eis proposita non fuerunt. Et si aliquis24 de huiusmodi fuerit25
[027] accusatus, inde habebit exceptionem, et etiam possent26 iuratores duodecim27
[028] de alio itinere28 argui de periurio, ut de termino Sancti Michælis
[029] anno regis29 Henrici nono incipiente decimo, de quodam Henrico Rumbaud30
[030] comitatu Hertfordiæ.31 De illis qui sunt in misericordia domini regis
[031] et non sunt amerciati, ad quod videndum qualiter quis sit amerciandus. Et
[032] sciendum quod miles et liber homo non amerciabitur32 nisi secundum



Notes

11. Om., MG, CM.

12. interrogabitur, MG, CM.

13. Om., V, MA; ita quod, CM.

14. secrete, V, OC.

15. ipsum, MG, OC, CM (--statim).

16. capient, OB, MB, Y.

17. crediti sint, LA, MC.

18-19. ut faciant de illis iustitiam, MG, CM.

20. Om., OB, MA, MB.

21. cum, MG, CM; tunc, OC.

22. atterminata, CE, Y, MA, MB, MC; attachiata, OB.

23. vitari, MG, CM.

24. quis, OB, MA, MB, CE, Y; aliquis illorum, V.

24-25. aliquis eorum fuerit, MG, CM (illorum).

24-25. aliquis eorum fuerit, MG, CM (illorum).

26. possunt, V, MA, MB, OC, MG.

27-28. Om., OB, MA, MB, CE, Y.

29. regni regis, V, MG, OC.

30. Romband, V; Rumbande, Rumbaude, Rombaut, Robbatut, Robbanum, Rumbald, MSS. var.; qui robbavit, CE, Y.

31. Herefordiæ, OB, MA, MB, CE, LA, OC; H'fordiæ, MG, CM.

32. amerciabuntur, LA, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College