Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 330  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] modum delicti, secundum quod delictum fuerit magnum vel parvum, et33
[002] salvo contenemento suo. Mercator vero non nisi salva mercandisa sua. Et
[003] villanus autem non nisi salvo waynagio34 suo. Et hoc per iudicium proborum
[004] hominum de visneto qui affidabunt simul cum serviente. Comites vero
[005] et barones non sunt amerciandi nisi per pares suos et secundum modum
[006] delicti, et hoc per barones de scaccario vel coram ipso rege.35 Clericus vero
[007] non amerciabitur secundum beneficium suum ecclesiasticum, sed secundum
[008] quantitatem laici feodi sui, et secundum modum delicti. Et ad hoc fideliter
[009] faciendum affidabunt amerciatores, et36 quod neminem gravabunt per
[010] odium nec alicui deferent37 per38 amorem, et quod celabunt39 ea quæ audiverint.
[011] De valletis et puellis qui sunt et esse debent in custodia domini regis,
[012] qui sunt et qui illos habent et per quem, et quantum terræ illorum40 valent.
[013] De dominabus quæ sunt et esse debent de donatione domini regis sive sint
[014] maritatæ sive non, et si sint maritatæ, quibus et per quem et quantum terræ
[015] illarum valent. De ecclesiis quæ sunt de donatione domini regis, quæ ecclesiæ
[016] illæ sunt et qui illas habent et per quem. De eschætis domini regis,
[017] quæ sunt et qui41 illas tenent42 et per quod servitium, tam de terris Normannorum
[018] quam de aliis, et si teneantur sine waranto. De seriantiis domini regis,
[019] quæ sunt et qui illas tenent et per quem, et cuiusmodi43 seriantiæ illæ sunt et
[020] quantum valent. De purpresturis factis super dominum regem, sive in terra,
[021] sive in mari, sive in aqua dulci, sive infra libertatem, sive extra, sive alibi
[022] ubicumque. De mensuris factis et iuratis per regnum, si servatæ sint sicut
[023] provisum fuit, et si custodes mensurarum mercedem ceperint44 ab aliquo
[024] quod possint per alias emere et per alias vendere, quod quidem intellegatur
[025] de omnibus mensuris, tam ulnis quam ponderibus, et si assisa de
[026] latitudine pannorum servata sit sicut fuit provisum, et si quis denarios
[027] ceperit pro pannis contra assisam venditis. De vinis venditis contra assisam
[028] et quis ea vendiderit. De illis qui ceperunt denarios ab45 illis qui extraneos
[029] hospitati sunt contra assisam inde factam anno præterito. De vicecomitibus
[030] et aliis ballivis domini regis qui tenuerunt46 placita coronæ et quæ placita, et
[031] qui convenire47 faciunt hundreda sive wapentakia pro inquisitionibus faciendis
[032] de morte hominis vel aliis placitis coronæ, et si ceperint misericordias
[033] pro defaltis vel pro huthesio non levato vel non secuto. De usurariis
[034] f.117] christianis1 mortuis, qui fuerunt2 et quæ3 catalla habuerunt4 et



Notes

33. Om., OC, MG, CM.

34. wannagio, wangnagio, wagnagio, MSS. var.

35. Om., OB, MB, Y (+).

36. Om., V, MA.

37. differunt, MG, CM.

38. propter, V, OC.

39. cessabunt, OB, MB.

40. eorum, V, OC, MG, CM, Y.

41-42. quis illas tenet, V, LA, OA, OB, MC; qui illas tenet, OC.

43. cuius, MG, CM.

44. Om., CM; receperint, OA, LA, MB, MC.

45. de, MG, CM.

46. tenuerint, MG, CM, Y.

47. conveniri, LA, MC.

1. Om., OB, MA, MB.

2. fuerint, MG, CM.

3. qui, MG, CM, OC, Y, MA.

4. habuerint, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College