Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 327  Next    

Go to Volume:      Page:    




DE PLACITIS CORONÆ


f.115b] Qualiter iustitiarii procedere debent in itinere suo et quo ordine.


[003] FACTA coram iustitiariis itinerantibus generali summonitione ad certos
[004] diem et locum, quæ ad minus continere debet spatium quindecim
[005] dierum, videndum erit26 in primis qualiter procedere debeant27 et quo ordine.
[006] Et sciendum quod in primis incipere debent de placitis coronæ, in28
[007] quibus terminantur actiones criminales tam maiores quam minores, nisi
[008] ipse dominus rex forte in aliqua29 parte aliter duxerit faciendum. Et in
[009] primis legantur brevia quæ dant eis auctoritatem et potestatem itinerandi,
[010] ut sciri possit30 de eorum auctoritate. Quibus auditis, si iustitiariis placuerit,
[011] quidam maior eorum et discretior publice coram omnibus proponat quæ sit
[012] causa adventus eorum, et quæ sit utilitas itinerationis, et quæ commoditas
[013] si pax observetur. Et proponi solent verba ista per Martinum de Pateshilla.
[014] In primis de pace domini regis et iustitia eius violata31 per murdritores
[015] et robbatores et burgatores, qui malitiam suam exercent die ac nocte,
[016] non solum in homines de loco in locum itinerantes, sed in homines in lectis
[017] suis dormientes, et32 quod33 dominus rex mandat omnibus fidelibus suis34
[018] quod in fide35 qua ei tenentur, et36 sicut salvare sua voluerint, efficax et
[019] diligens præstent37 consilium et auxilium ad pacem et iustitiam suam conservandam,
[020] et malitiam prædictorum tollendam et reprimendam, et huiusmodi
[021] plura.38 Quibus propositis, debent iustitiarii se transferre in aliquem
[022] locum secretum, et vocatis ad se quatuor vel sex vel pluribus de maioribus
[023] de comitatu, qui dicuntur buzones39 comitatus et40 ad quorum nutum41 dependent42
[024] vota aliorum, et sic inter se tractatum habeant iustitiarii ad invicem,
[025] et ostendant qualiter a domino rege et consilio suo sit provisum, quod
[026] omnes tam milites quam alii qui sunt quindecim annorum et amplius, iurare
[027] debent43 quod utlagatos,44 robbatores et burgatores non receptabunt, nec



Notes

26. est, LA, MC.

27. debeat, V, OB, MA; debet, MB.

28. et in, OB, MA, MB.

29. alia, OB, MA.

30. poterit, V; possunt, MG, CM.

31. violata et, OB, MB, Y; violenta, MA, MG.

32. Om., OB, CM.

33. quia, MG, CM.

34-35. suis ex fide, MG, CM.

36. Om., OB, MB, Y.

37. præstetur, LA, OB, MA, MB, CE, Y, MC.

38. placita, MA, MB, MG, CM, OC.

39. buzones, OA, OB, LA, CE, MC; busones, V, Y; barones, MA, MB; burgatores, MG, CM; butores, OC.

40. Om., OB, MA, MB.

41-42. initium dependeant, MG, CM, OC (mut.).

43. debeant, MG, CM.

44. utlagos, LA, MC; utlagatos murdritores, V, CM, MG (-rat-).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College