Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 326  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] æstimationem iniuriæ. Competit etiam domino actio indirecta, quatenus sua
[002] interfuit non caruisse servitiis famulorum et operis18 servorum et huiusmodi.
[003] Competit etiam domino actio ex hoc si tales verberati sunt vel pulsati
[004] in dedecus19 ipsius domini, etiam20 si servitio et operis21 servorum non
[005] caruerit. Et ita poterit interesse sua aliquando, ratione alterius istorum, et
[006] aliquando ratione utriusque, ut si dicat se nolle sustinuisse damnum pro
[007] tanto, nec pudorem vel dedecus pro tanto, coniunctim vel divisim. Sed
[008] videndum inter cetera quæ istarum sit præiudicialis, et si una dependeat ex
[009] alia. Et videtur quod sic, quia esto quod serviens vel22 servus cui violentia
[010] illata est in probatione sua defecerit, licet querela vera sit, videtur quod
[011] per hoc extincta sit actio domini, quia si factum non23 probetur, quod est
[012] principale, quod valere non debeat aliquid quod dependeat ex eo, et perinde24
[013] quod talis non verberatur ad dedecus ipsius, nec ad damnum. Sed
[014] re vera quamvis25 tales in probatione sua defecerint, nihilominus subesse
[015] poterit verum quod ita fuit. Et unde si unus non probaverit, alius potest.
[016] Idem erit si tales se retraxerint vel sequi noluerint.



Notes

18. operibus, V, OC, CE.

19. delictis, MG, CM.

20. et etiam, OB, MA, MB; et, LA, MG.

21. operibus, V, OC, CE; opere, OB, MA, MB, Y.

22. sive, OB, MA, MB, Y, CE.

23. Om., MG, CM.

24. proinde, V, MG, Y.

25. quatenus tales, CE, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College