Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 325  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] et tertia, quia per fossatum illud poterit alicuius aquæ cursus iniuste ad
[002] nocumentum domini diverti. Et quia ibi51 sunt plures iniuriæ ex uno facto,
[003] per hoc poterit delinquens pluribus actionibus teneri uni, et aliquando
[004] pluribus. Et poterit ille cui iniuriatum est omnibus simul si voluerit experiri
[005] vel vicissim. Plures enim actiones pœnales de eadem re sive de eodem
[006] facto concurrentes, una aliam non consumit, quia quatenus minus consecutus
[007] fuerit per unam consequi poterit si voluerit per aliam, si vicissim
[008] egerit et successive. Sed cum52 plures competant actiones ex uno facto ut
[009] prædictum est, videndum erit53 utrum omnes iniuriæ unica actione possint54
[010] terminari. Quia cum lites restringendæ sint, non expedit pluribus actionibus
[011] f.115] uti cum una sufficiat pro omnibus, ad demoliendum illud totum
[012] quod iniuriose factum est, et ad pristinum1 statum reformetur, quod res sit
[013] sicut esse solet et debet. Unde necessarium erit quod procedat assisa novæ
[014] disseisinæ, quod fossatum omnino prosternatur, et fiat tenementum adeo
[015] planum sicut esse solet. Per hoc enim poterit via obstructa aperiri, et aqua
[016] trestornata2 recipere cursum debitum. Et sic poterunt omnes iniuriæ
[017] unica actione terminari, et secundum diversitatem nocumentorum poterunt
[018] damna æstimari. Si autem primo tantum ageretur de via obstructa,
[019] adhuc pro magna parte remanere poterit iniuria de fossato et aqua3
[020] trestornata, et si4 primo tantum de aqua trestornata, adhuc remanere5 posset
[021] in magna parte iniuria de fossato, et etiam omnino de via obstructa. Et
[022] ideo melius est6 quod per unicam actionem omnes simul terminentur iniuriæ,
[023] quam per plures. Item ex uno delicto sive7 facto8 plures oriri poterunt9
[024] actiones criminales et pœnales, et competere pluribus sicut uni, et contra
[025] unum et plures, sive nascantur ex uno facto vel pluribus, secundum quod
[026] plenius dicetur infra de placitis coronæ, de appellis et pœnalibus actionibus.
[027] Item ex uno facto vel delicto plures possunt oriri actiones pœnales, et
[028] pluribus competere sicut uni, ut si cui iniuria illata fuerit per illos qui sunt
[029] sub sua10 potestate, sicut sunt filius, filia, vel alii qui sunt de alicuius familia,
[030] et in servitio suo verberaverit,11 vulneraverit,12 et13 male tractaverit14
[031] contra pacem, competit quidem ei actio qui ictus sustinuit et vulnera, et
[032] ipsam15 violentiam16 directa, ut consequatur17 suum interesse secundum



Notes

51. ubi, OB, MA, MB.

52. si, CE, Y.

53. est, OB, MA, MB, CE, Y, LA, MC.

54. possunt, LA, MA, MG, Y, CE, CM, MC.

1. præfatum, LA; primum, OB, MA, MB, CE, Y.

2. retornata, OC; bestornata, LA, MC; tunc tornata, MG, CM; cresturnata, MA.

3. de aqua, OB, MA, MB.

4. Om., OA, LA, MC, OC, MG, CM, OB, MA, MB.

5. Om., OC, MG, CM.

6. Om., OB, MA, MB.

9. possunt, OB, MA, MB, CE, Y.

7-8. Om., OB, MA, MB, CE, Y; sive ex facto, V.

10. una, OC, CE; pœna, OB.

11. verberavit, OB, MA, MB, Y, MG, CM.

12. vulneravit, OB, MA, MB, Y.

14. tractavit, OB, MA, MB, Y.

12-13. Om., MG, CM.

12-13. Om., MG, CM.

17. sequatur, MA, CM; exequatur, MG.

15-16. ipsa violentia, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College