Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 324  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] maxime si civiliter25 agatur. Et26 in actione iniuriarum27 illustres personæ
[002] per procuratorem agere possunt,28 ut iii. qu. ix. º nisi et C. de iniuriis l.
[003] ultima. Item in eo quod pœnalis est non datur in heredes similesque29 personas
[004] nisi in quantum ad eos pervenerit. Item si contra pupillum agatur vel
[005] furiosum, ad damna inde non tenentur, nisi in quantum ad eos pervenerit
[006] ut supra, quia affectu carent, nisi pupillus forte doli capax sit.30>

De actione vi bonorum raptorum triplici.


[008] ITEM actio civilis cum aliquando triplex sit et quasi mixta, scilicet personalis,
[009] pœnalis et rei persecutoria, sicut de restitutione spoliatorum, quod res
[010] corporalis et immobilis restituatur spoliato, vel quod res incorporalis, sicut
[011] ius aliquod, in31 debitum statum reformetur, sicut dici poterit de servitutibus,
[012] ut de iure eundi, agendi, et de iure pascendi in fundo alieno, et huiusmodi,
[013] bene poterunt hæc omnia unica32 actione terminari, sicut per assisam
[014] novæ disseisinæ, secundum diversas species disseisinarum. Personalis enim
[015] est quia33 tantum datur34 spoliato, et competit contra spoliatorem in eo quod
[016] pœnalis est. Est etiam35 pœnalis propter delictum quia iniuste et sine iudicio,
[017] et tantum persequitur36 spoliatorem, si spoliatus37 superstes sit, et in eo
[018] quod pœnalis est38 extinguitur per mortem utriusque vel alterius ipsorum.
[019] Est etiam restitutoria tantum aliquando, et non39 pœnalis quantum ad eos
[020] qui immunes sunt a delicto disseisinæ, quia pœnam sentire non debet qui
[021] immunis est a40 culpa,41 secundum quod inferius dicetur de assisa novæ disseisinæ. Item ex uno facto iniurioso plures possunt oriri actiones pœnales
[022] in42 causa civili, et uni competere vel pluribus contra unum vel plures, et
[023] omnes simul bene poterunt43 intentari, cum non sint contrariæ vel præiudiciales
[024] sed sese compatiuntur, ut videri poterit. Ut si quis nihil iuris habeat
[025] in fundo alieno nec aliquam servitutem contra voluntatem domini, cuius
[026] fundus ille fuerit, fossatum levaverit, plures competere poterunt44 ex hoc
[027] domino fundi actiones, scilicet assisa novæ disseisinæ de libero tenemento,
[028] ex quo talis sic45 novum opus fecerit in alieno, et rem alienam sic46 invito
[029] domino contractavit. Ex hoc etiam poterit ei competere et alia, quod fossatum
[030] illud levatum est ad nocumentum liberi tenementi sui, eo forte quod
[031] per47 fossatum48 poterit obstrui via aliqua. Item49 competere poterit ei50



Notes

25. cui dicitur, MG, CM.

26-27. et in actione iniuriarum, LA, MC; et iniuriarum, V, OA, OB, MA, MB, CE, Y, OC, MG, CM.

28. possit, MG, CM.

29. similes et, OB, MA, MB.

30. sit. Item de ordine actionum, OA, LA, MC, OB, MB, CE, Y, MA (actionis); c. s. i. d. o. a. etcetera, OC, MG, CM.

31. et, MG, CM.

32. una, OB, MA, MB.

33. quoniam, OB; quando, MA; quod, MG; quod enim, CM.

33-34. quoniam d. t., MB.

33-34. quoniam d. t., MB.

35. enim, OC, CE, Y, MG, CM, MB; etenim, OB, MA.

36. prosequitur, LA, MC, MG, MA.

37. spoliator, V; spoliatus, OA, OB, OC, MA, MB, MC, MG, CE, CM, Y.

38. Om., MG, CM.

39. ideo, MG, CM.

40-41. Om., OB, MA, MB.

42. et in, MG, CM.

43. possunt, LA, MC, Y.

44. possunt, OB, MA, MB, Y, LA, MC.

45. Om., CE, Y.

46. sicut, MG, CM.

47. Om., OB, MA, MB, CE.

48. fossatum illud, V.

49. tunc, MG, CM.

50. Om., OA, LA, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College