Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 323  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] causa proprietatis per breve de recto, et postea velim recurrere ad aliam
[002] quæ sit de possessione, non possum, quia per hoc fieret præiudicium primæ,
[003] et cum utraque actio tam proprietatis quam possessionis sub actione de
[004] proprietate continetur. <Et notandum in fine quod12 cum quis habeat
[005] plures actiones concurrentes de eadem re, una debet experiri, ut ff. quod
[006] metus causa, l. si13 mulier14 º si coactus, et ff. de tributoria actione, l. quod
[007] in heredem º eligere. Sed videtur contra ff. quorum legatorum, l. prima
[008] º quod autem, ubi dicitur quod si duæ competant actiones quas actor sciat
[009] sibi competere, et protestatus fuerit ex una rem suam consequi velle, licebit
[010] ei, et ita potest indefinite proponere actiones. Solutio: Ubi certus sum
[011] duas mihi competere actiones eligere cogor, ut ff. de tributoria, l. quod in
[012] heredem º eligere. Si autem ignorem quæ mihi competat, tunc sub generali
[013] verbo indefinite possum proponere actiones, ut in l. contraria. Vel ubi ex
[014] confessione adversarii dependet mea actio, cogitur adversarius exprimere
[015] cum fuerit interrogatus, utrum pro herede vel pro possessore possideat, ut
[016] sciatur per medium quæ actio mihi competat actori, licet titulum suæ possessionis
[017] dicere nemo15 cogatur, ut C. de heredibus l. cogi possessorem. Item si
[018] quis duo brevia simul vel diversis temporibus impetraverit, dum tamen illis16
[019] usus fuerit, electo uno brevi per quod agere voluerit et alio prius usus fuerit,
[020] ex secundo agere non poterit antequam se retraxerit a primo, ut de Abbate
[021] de Rivallibus et Petro de Sabaudia coram rege. Et notandum quod ubi
[022] duæ actiones de eadem re concurrunt, aut sunt rei persecutoriæ aut pœnæ.
[023] Si autem rei tantum, tunc in electione actoris erit qua voluerit experiri, ut
[024] prædictum est. Et una electa etcetera ut supra, ut ff. locati, l. si merces º
[025] culpæ nomine. Si autem pœnæ,17 tunc aut ex18 uno facto vel diversis. Ex
[026] uno et eodem facto, ut si quis aliquid per vim rapuerit, tenetur actione furti
[027] et interdicto unde vi. In quo casu, una electa non poterit recurrere ad aliam,
[028] nisi quatenus minus consecutus fuerit ex una, ut ff. de privatis delictis, l.
[029] non utique, et ff. de actionibus et obligationibus, l. si servum. Si autem ex
[030] diversis factis, tunc neutra tollitur per aliam, et ibi19 duæ actiones de eadem
[031] re concurrentes, una aliam20 non consumit, ut in Institutionibus.21> <Item
[032] f.114b] notandum quod pœnalis actio non datur in heredes, nec transit
[033] in22 eos nisi lis fuerit contestata cum defuncto. Ad hoc facit ff. de publicanis
[034] et vectigalibus, l. interdum23 º pœnæ, ubi dicitur quod pœnæ ab heredibus
[035] peti non possunt, si non est quæstio mota vivo eo qui delinquit. Et hoc sicut
[036] in ceteris quoque pœnis ita et24 in vectigalibus. Item in causa criminis et



Notes

12. Om., OB, MA, MB.

13-14. similiter, V, OB, MA, CE, Y, MC.

15. non, LA, MC.

16. ille, V; illis, OB, CE, Y; ill., OA, LA, OC, MA, MC.

17-18. pœnæ et tunc ex, OA; pœnæ et tunc aut ex, CE, Y, OB, MA, MB.

19. ubi, OB, MA, MB, CE, Y, MC.

20. electa, LA, MC.

21. ut Institutionibus, LA, OB, MA, MB, CE, Y, MC.

22. ad, OC, MG, CM.

23. interdictum, OB, LA.

24. Om., OC, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College